In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

quod cum pudore superatus uerecunde quidem, sed stulte constituissem. factus est,\' inquit, \'in corde meo quasi ignis exaestuans claususque in ossibus meis (et defeci) siue undique dissolutus sum, ita ut ferre non possim.

\' conceptus enim animo sermo diuinus nec ore prolatus ardet in pectore: unde et Paulus loquitur: si euangelizauero. non est mihi gloria; necessitas enim mihi incumbit; uae enim mihi est, si non euangelizauero. si enim uolens hoc ago, mercedem habeo: si autem inuitus, dispensatio mihi credita est. et in Athenis uidens idololatriae deditam ciuitatem incitabatur spiritu et tota mente feruebat; et post modicum in eodem uolumine legimus: cum uenissent autem de Macedonia Silas et Timotheus. instabat uerbo Panlus testificans Iudaeis esse Christum Iesum.