In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

[*]( 20, 8b 10a )Quia factus est mihi sermo domini in opprobrium et in derisum tota die. et dixi: non recordabor eius — siue non nominabo dominum — nec loquar ultra in nomine illius. et factus est in corde meo quasi ignis exaestuans claususque in ossibus meis et defeci — siue dissolutus sum — ferre non sustinens; audiui enim contumelias — siue uituperationem — multorum um et terrorem in circuitu — siue congregatorum undique —: persequimini et persequamur eum!