In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

[*]( 20,4-6 )Quia haec dicit dominus: ecce ego dabo te in pauorem et omnes amicos tuos et corruent gladio inimicorum suorum et oculi tui uidebunt; et omnem Iudam dabo in manu regis Babylonis et traducet eos in Babylonem et percutiet eos gladio.

et dabo uniuersam substantiam — sine fortitudinem —ciuitatis huius et omnem laborem eius omneque pretium — siue gloriam — et cunctos thesauros regum Inda dabo in manu inimicorum eorum et diripient eos et tollent et ducent in Babylonem. tu autem, Phassur, et omnes habitatores domus tuae ibit in captiuitatem et in Babylonem uenies et ibi morieris ibique sepelieris et omnes amici tui, quibus prophetasti mendacium.

Iuxta superiorem interpretationem, qua \'Phassur\' nomen fuerat inmntatum, ut appellaretur \'Magur,\' omnes similiter transtulerunt, ut significarent uel \'pauorem\' uel \'peregrinationem\' uel \'sublationem) et \'transiationem\' et \'commigrationem\'.

comminaturque eum cum amicis suis iam iamque capiendum tradendumque hostium manibus et cunctum populum tribus Iudae Babylonii [*]( 1. 2. 3 *Hier. \'20, 3 10. 11 Hier. 20. 5 17 cf. p. 239, 18. 24 20. 21 *Hier. 20, 4 ) [*]( 1 teedotio (0 s. alt. e) P MeτΟΙRON M Ɔ-CΗΘѠ:KON F MeTOKON P aquila P & add. P 3 congregatum ł creta s. gregatuin m3) A 5 pauoreml te add. Aa.c.,VP cum Vulg. alt. et om. V 7 manus V manum v cum Yulg. 8 pr. eos om. V 11 omnemque P 12 dabo eras. A in manu om. P 13 meorum F deripient M 14 babilonem A 16 sepellieria M,Aa.r. tu add. (s. u. m2) MA,v cum Vulg. 18 superiore La.c. 19 appelleretur P transtullerunt 31 20 pelegnntionem Ma.c.m2 uel sublationem—commigrationem in mg. L ~21 cGmmigrationem L congregationem (-e V) cet. v 22 cum eam Ma.c. , iam om. VP capiendum] dum add., sed eras. M 23 ostiam .P tribum P iudeae V )

241
regis manibus optinendum aliosque interficiendos gladio et alios ducendos in captiuitatem et uniuersas diuitias tam urbis quam thesaurorum regiorum ab inimicis esse capiendas ipsumque Phassur cum omni cognatione sua et familia ducendum in captiuitatem et in Babylone esse moriturum eo. quod populum suo mendacio deceperit nequaquam illi uera et tristia. sed per mendacium prospera pollicendo.

simulque animaduertenda prophetae patientia atque prndentia, quod missus in carcerem tacet et silentio uincit iniuriam nec tamen dissimulat, quod scit esse uenturum, ut saltem sic pseudopropheta pontifex peccare desistat et dei clementiam deprecetur.