In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

[*](20,1.2)Et audiuit Phassur, filius Emmer, sacerdos, qui constitutus erat princeps in domo domini, Hieremiam prophetantem sermones istos. et percussit Phassur Hieremiam prophetam et misit eum in neruum, quod erat in porta Beniamin superiore in domo domini.

Pro \'Phassur\' LXX transtulerunt \'Phaschor\', qui interpretatur \'oris nigredo\', et pro \'neruo\', quem nos diximus, LXX et Theodotio uertere \'cataracten\', Symmachus βασαvιστήριοv siue στρεβλωτήριοv, quod utrumque tormenta\' significat; nos autem \'neruum\' diximus more uulgari, quod tormenti genus etiam in Actibus apostolorum legimus, quando apostoli Paulus et Silas in custodiam carceris dati sunt.

iste autem erat pontifex templi et data sibi sacerdotii dignitate in peruersum abutitur, non ut doceat et sermone corripiat, sed ut cruciatibus terreat. unde et saluator et [*]( 4 Hier. 19, 15 12 Hier. 20, 1 13 *Hier. 20, 1 Hier. 20, 2 14. 15 *Hier. 20, 2 16 Hier. 20, 2 18 cf. Act. 16, 23. 24 21 cf. lob. 19, 1. Act. 16, 22 ) [*]( 2 eius. (iu s. u.) L uniuersa add. v sit] est v 3 red dedit (sic) P quur 3f 5 nec VP 7 (= 10) phasur MV.Aa.c.,v 10 prophetam Ieremiam v 11 nerbum Pa.c. (semper) beniamen La.c., in add. VP 12 superiori MAVP,La.c.,v cum Vulg.; cf. p. 205, 19 phasur MVv 13 paschor r phascor Pv Πασχώρ LXX 14 uetere LMAa c. uetetre Pa..r. caracten A V,La.c. caracterem (ex caractem) Mp.c.m.rec. caractem (m ex n) P 15 Ba BaC- (baganisterions. u.) M BaCaΝιCιΗpION y basanisterion s. uocem Graecam AP siue om. P -ΒΔѠ ѠT- L CpeBaѠTHpION (ehebaoterion s. u.) M &* (p eras.) peBaѠTHpION (rebaotetion s. u.) A & peBaѠΘpιѠN V, om. P utrumqae LV, (atq; s. que m2) P durumque M durum atq; (at s. u. m2) A tormentaq. Mp.c m2 16 dimua (sic) V uulgi P 18 custodia V dati] traditi Ap.c.m3 19 datS P 20 digaitatem P sermo V)

239
apostolus Paulus iussione pontificis uerberantur. nec mirum, si hodieque serui dei caedantur a Phaschor, mittantur in carcerem, horribili custodia reseruentur; datur enim haec potestas a deo, ut prophetarum ostendatur fides. nec tamen maior est ille, qui caedit, sed fortior iste, qui caeditur. et patienter propheta suscipit iudicium dei nec reclamat ad uerbera, sed considerat imperantem. \'Emmer\' \'uerbum\' sonat.

de ouo saepe \'nigredo\' generatur, non parentis uitio, sed scelere degenerantis. tormentum\' autem, quo cruciatur propheta, uidetur in parte dextera\', quod interpretatur \'Beniamin\', et in porta \'sublimi,\' quae non ueritatem indicat, sed iniustam pontificis potestatem-