In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

[*](20,1.2)Et audiuit Phassur, filius Emmer, sacerdos, qui constitutus erat princeps in domo domini, Hieremiam prophetantem sermones istos. et percussit Phassur Hieremiam prophetam et misit eum in neruum, quod erat in porta Beniamin superiore in domo domini.

Pro \'Phassur\' LXX transtulerunt \'Phaschor\', qui interpretatur \'oris nigredo\', et pro \'neruo\', quem nos diximus, LXX et Theodotio uertere \'cataracten\', Symmachus βασαvιστήριοv siue στρεβλωτήριοv, quod utrumque tormenta\' significat; nos autem \'neruum\' diximus more uulgari, quod tormenti genus etiam in Actibus apostolorum legimus, quando apostoli Paulus et Silas in custodiam carceris dati sunt.