In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

[*]( 19,14.15 )Uenit autem Hieremias de Tofeth - quo miserat eum dominus ad prophetandum, et stetit in atrio domus us domini et dixit ad omnem populum: haec dicit dominus exercituum deus Israhel: ecce ego inducam super ciuitatem hanc et super omnes urbes eius uniuersa mala, quae locutus sum aduersum eam, quoniam indurauerunt ceruicem suam, ut non audirent sermones meos.

Postquam m Tofeth praesentibus populi senioribus, quos duxerat secum Hieremias, confregit lagunculam siue dolium et prophetauit uerbis domini ad conterendum populum et ciuitatem Hierusalem, reuertitur et stat in atrio domus domini et uniuersae loquitur multitudini, quae ad locum Tofeth ire noluerat, quod inducturus sit [*]( 2 cf. Hier. 19. 11 3 cf. Hier. 19, 12 4 *Hier. 19, 12 5 cf. Hier. 19, 13 18 cf. Hier. 19, 10—13 ) [*]( 1 caedis P 2 acerbatim Pa.c. sepelliatur M lucus v relegionis La.c. 3 tumultus n 4 ruina La.c. 5 domos P palatias V in ruinas om. V 6 fuerit La.c. 7 idolatriae MAVP eo s. u. P domibus P 8 stillis La.c. caeli s. u. V 9 thura Ap.c.,v ne Ma.c. 10 demonibus M libamina Pp.c.m2,v funderint L fuerint (f eras.) MA 11 autem om. V quo—dn̄s in mg. L, om. cd. ubi fuerat add. s. u. m3 M 13 omne V 16 loquntus M adnersus P 18 meos] SUOS V thofeth MAP La.c. thofet V 20 confrigit La.c. doliolum v 21 conterrendum Ap.c.m3 22 atrium V,MAa.c. uniuaersa V 23 Tofeth] thofeth LMAP thofet F; cf. p. 233. 18. 236, 16 etc. nolnern (sic; alt. n a. u.) M )

238
dominus super ciuitatem Hierusalem et super omnes urbes eius mala, quae locutus sit aduersum eam.

et ne putemus crudelem esse sententiam, reddit causas, cur inducturus sit mala: \'quoniam,\' inquit, \'indurauerunt ceruicem suam, ut non audirent sermones meos ne post multas quidem impietates uolentes agere paenitentiam.\'