In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

causaque redditur eo, quod immundae fuerint ei idololatriae pollutae scelere pro eo, quod in domatibus et tectis earum soli et lunae et stellis caeli immolauerint et tura incenderint nec hoc fuerint errore contenti, sed immolauerint daemonibus et liba fuderint dis alienis.

[*]( 19,14.15 )Uenit autem Hieremias de Tofeth - quo miserat eum dominus ad prophetandum, et stetit in atrio domus us domini et dixit ad omnem populum: haec dicit dominus exercituum deus Israhel: ecce ego inducam super ciuitatem hanc et super omnes urbes eius uniuersa mala, quae locutus sum aduersum eam, quoniam indurauerunt ceruicem suam, ut non audirent sermones meos.