In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

sanctae autem crucis et resurrectionis uocabula non urbem significant, sed locum, nec diuitiarum quondam magnitudinem, per quam periit populus Iudaeorum, sed gloriam sanctitatis, quam nostra paupercula possidet Bethleem non habens aurum et gemmas, sed panem, qui in ea natus est.

[*]( 19,11b 13a )Et in Tofeth sepelientur — uel sepelient — eo, quod non sit alius locus ad sepeliendum. sic faciam loco huic, ait dominus, et habitatoribus eius, ut ponam ciuitatem istam sicut Tofeth —siue ut ruinam —. et erunt domus Hierusalem et domus regum Iuda sicut locus Tofeth siue ruinae. quod autem in LXX infertur: omnes domus regum Iuda sient locus Tofeth, in Hebraico non habetur. Et sequitur: