In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

I domini cuncta iudicio reseruentur. quomodo autem uas fictile et testeum, si fractum fuerit, in antiquam speciem non potest reformari, sic et populus Iudaeorum et Hierusalem subuersa statum pristinum non habebunt. denique cassum nomen est ipsius hodie ciuitatis et ab Aelio Hadriano Aelia dicitur et cum habitatione pristina pristinum quoque nomen amisit ad decutiendam superbiam habitatorum eius.

sanctae autem crucis et resurrectionis uocabula non urbem significant, sed locum, nec diuitiarum quondam magnitudinem, per quam periit populus Iudaeorum, sed gloriam sanctitatis, quam nostra paupercula possidet Bethleem non habens aurum et gemmas, sed panem, qui in ea natus est.

[*]( 19,11b 13a )Et in Tofeth sepelientur — uel sepelient — eo, quod non sit alius locus ad sepeliendum. sic faciam loco huic, ait dominus, et habitatoribus eius, ut ponam ciuitatem istam sicut Tofeth —siue ut ruinam —. et erunt domus Hierusalem et domus regum Iuda sicut locus Tofeth siue ruinae. quod autem in LXX infertur: omnes domus regum Iuda sient locus Tofeth, in Hebraico non habetur. Et sequitur:

[*]( 19, 13 b )Immundae m u ndae omnes do m us, in quarum domatibus — siue tectis—sacrificauerunt omni militiae caeli et libauerunt libamina dis alienis. Quod supra dixerat non uocabitur locusiste amplius Tofeth et uallis filii Ennom, sed uallis occisionis, nunc [*]( ; 1 cf. II Petro 2, 4 10 cf. Mich. 5. 2 12 ci\'. Ioh. 6, 35. 48. 51 ! 13 *Hier. 19, 11 17 *Hier. 19, 12 18. 19 *Hier. 19, 13 22 *Hier. ; 19, 13 24 *Hier. 19, 6. cf. 7, 32 ) [*]( 4est hodie nomen ipsius v 5 haelio Ap.c. alio FP adriano A VP,Ma.c. he∗lia M haelia A helia P et helia V 7 descutiendam A discutiendam P 8 nanj in P urbe V 11 bethlehem P 12 panes V 13 thofeth MP,La.c. tbopheth A sepellientur M (semper) uel] sine v 16 ut L et AVPv cum Vulg., om. M thofeth MAP,La.c. (= lin. 20. 24. p. 237, 4.11) sine ut] sicot M 17 domos P domos P 18 thofeth MAP 19 fertur V omnis L πάvτες LXX sec. cad. Marchal. (in mg.) domos Pp.c. 20 lotns Ma.c. ebraico VPa.c. 21 omnis Mp.c. domos P dogmatibus P 23 diis AVP,La.r.Mp.c.,v cum Vulg. (=p. 237,10) 24 dixer̄ P 25 ennom M )

237
ponit manifestius, quod tanta in ipso loco futura sit caedes, ut ibi aceruatim populus sepeliatur et locus quondam religionis fiat tumulus mortuorum, ipsa quoque ciuitas, quae huic imminet loco; fiat sicut Tofeth — pro quo LXX \'ruinam\' transtulerunt—, domus quoque Hierusalem regumque palatia in ruinas similes conuertantur.