In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

Perspicue non de Babylonia, sed de Romana dicitur captiuitate: post Babylonios quippe et urbs instaurata et populus reductus in Iudaeam et abundantiae pristinae restitutus est. post captiuitatem autem, quae sub Uespasiano et Tito et postea accidit sub Hadriano, usque ad consummationem saeculi ruinae Hierusalem permansurae sunt, quamquam sibi Iudaei auream atque gemmatam Hierusalem restituendam putent rursumque uictimas et sacrificia et coniugia sanctorum et regnum in terris domini saluatoris.

quae licet non sequamur, tamen damnare non possumus, quia multi ecclesiasticorum uirorum et martyres ista dixerunt, ut unusquisque in suo sensu abundet et [*]( 9 *Hier. 19,10 22 cf. Iren. c. heres. V 35, 2. Tert. adn. Marc. III 24. Lact. Inst. VII 24. 26. lust. Mart. Dial. cum Trypb. 80. Hieron. in Ezech. 36. 1-15 p. 422. in Esai. XVIII praef. p. 767—768 23 Rom. 14. 5 ) [*]( 1 ciuitates V eorum] de add. AVP,LMa.c. adriani MAVP 2 aeterno cinere P 3 eoa om. V posteaj potest ea V 5 qui di L qui dñi Yv qui diu M quid in P, (d eras.; t uod s. uid m3) A abosu P fuerat Pa.c. in s. u. P 6 immolarent YP sepnlcrha P 7 fecerunt V 8 conterens P,Aa.c. languculam Fx 11 hane] istam Vulg. conteretur Ma.c. 13 romani P 14 pr. et om. Y urbis MP.Aa.r. instaurate Mp.c. staurata V populis (o s. i) M reductos Mp.c. 15 habundantiae YP 16 uaspasiano Va.c. aeceditM 17 adriano MA YP comsnmmationem L consnmationem P 20 sacrificium P 21 quaereseruentur (p. 236,1) eras. m2 (1) L sequamns P 22 nirorum s. u. V 23 iste P ista direrunt] statuerunt Mp.c. ut] et v habundet YP )

236

I domini cuncta iudicio reseruentur. quomodo autem uas fictile et testeum, si fractum fuerit, in antiquam speciem non potest reformari, sic et populus Iudaeorum et Hierusalem subuersa statum pristinum non habebunt. denique cassum nomen est ipsius hodie ciuitatis et ab Aelio Hadriano Aelia dicitur et cum habitatione pristina pristinum quoque nomen amisit ad decutiendam superbiam habitatorum eius.

sanctae autem crucis et resurrectionis uocabula non urbem significant, sed locum, nec diuitiarum quondam magnitudinem, per quam periit populus Iudaeorum, sed gloriam sanctitatis, quam nostra paupercula possidet Bethleem non habens aurum et gemmas, sed panem, qui in ea natus est.

[*]( 19,11b 13a )Et in Tofeth sepelientur — uel sepelient — eo, quod non sit alius locus ad sepeliendum. sic faciam loco huic, ait dominus, et habitatoribus eius, ut ponam ciuitatem istam sicut Tofeth —siue ut ruinam —. et erunt domus Hierusalem et domus regum Iuda sicut locus Tofeth siue ruinae. quod autem in LXX infertur: omnes domus regum Iuda sient locus Tofeth, in Hebraico non habetur. Et sequitur:

[*]( 19, 13 b )Immundae m u ndae omnes do m us, in quarum domatibus — siue tectis—sacrificauerunt omni militiae caeli et libauerunt libamina dis alienis. Quod supra dixerat non uocabitur locusiste amplius Tofeth et uallis filii Ennom, sed uallis occisionis, nunc [*]( ; 1 cf. II Petro 2, 4 10 cf. Mich. 5. 2 12 ci\'. Ioh. 6, 35. 48. 51 ! 13 *Hier. 19, 11 17 *Hier. 19, 12 18. 19 *Hier. 19, 13 22 *Hier. ; 19, 13 24 *Hier. 19, 6. cf. 7, 32 ) [*]( 4est hodie nomen ipsius v 5 haelio Ap.c. alio FP adriano A VP,Ma.c. he∗lia M haelia A helia P et helia V 7 descutiendam A discutiendam P 8 nanj in P urbe V 11 bethlehem P 12 panes V 13 thofeth MP,La.c. tbopheth A sepellientur M (semper) uel] sine v 16 ut L et AVPv cum Vulg., om. M thofeth MAP,La.c. (= lin. 20. 24. p. 237, 4.11) sine ut] sicot M 17 domos P domos P 18 thofeth MAP 19 fertur V omnis L πάvτες LXX sec. cad. Marchal. (in mg.) domos Pp.c. 20 lotns Ma.c. ebraico VPa.c. 21 omnis Mp.c. domos P dogmatibus P 23 diis AVP,La.r.Mp.c.,v cum Vulg. (=p. 237,10) 24 dixer̄ P 25 ennom M )

237
ponit manifestius, quod tanta in ipso loco futura sit caedes, ut ibi aceruatim populus sepeliatur et locus quondam religionis fiat tumulus mortuorum, ipsa quoque ciuitas, quae huic imminet loco; fiat sicut Tofeth — pro quo LXX \'ruinam\' transtulerunt—, domus quoque Hierusalem regumque palatia in ruinas similes conuertantur.

causaque redditur eo, quod immundae fuerint ei idololatriae pollutae scelere pro eo, quod in domatibus et tectis earum soli et lunae et stellis caeli immolauerint et tura incenderint nec hoc fuerint errore contenti, sed immolauerint daemonibus et liba fuderint dis alienis.

[*]( 19,14.15 )Uenit autem Hieremias de Tofeth - quo miserat eum dominus ad prophetandum, et stetit in atrio domus us domini et dixit ad omnem populum: haec dicit dominus exercituum deus Israhel: ecce ego inducam super ciuitatem hanc et super omnes urbes eius uniuersa mala, quae locutus sum aduersum eam, quoniam indurauerunt ceruicem suam, ut non audirent sermones meos.

Postquam m Tofeth praesentibus populi senioribus, quos duxerat secum Hieremias, confregit lagunculam siue dolium et prophetauit uerbis domini ad conterendum populum et ciuitatem Hierusalem, reuertitur et stat in atrio domus domini et uniuersae loquitur multitudini, quae ad locum Tofeth ire noluerat, quod inducturus sit [*]( 2 cf. Hier. 19. 11 3 cf. Hier. 19, 12 4 *Hier. 19, 12 5 cf. Hier. 19, 13 18 cf. Hier. 19, 10—13 ) [*]( 1 caedis P 2 acerbatim Pa.c. sepelliatur M lucus v relegionis La.c. 3 tumultus n 4 ruina La.c. 5 domos P palatias V in ruinas om. V 6 fuerit La.c. 7 idolatriae MAVP eo s. u. P domibus P 8 stillis La.c. caeli s. u. V 9 thura Ap.c.,v ne Ma.c. 10 demonibus M libamina Pp.c.m2,v funderint L fuerint (f eras.) MA 11 autem om. V quo—dn̄s in mg. L, om. cd. ubi fuerat add. s. u. m3 M 13 omne V 16 loquntus M adnersus P 18 meos] SUOS V thofeth MAP La.c. thofet V 20 confrigit La.c. doliolum v 21 conterrendum Ap.c.m3 22 atrium V,MAa.c. uniuaersa V 23 Tofeth] thofeth LMAP thofet F; cf. p. 233. 18. 236, 16 etc. nolnern (sic; alt. n a. u.) M )

238
dominus super ciuitatem Hierusalem et super omnes urbes eius mala, quae locutus sit aduersum eam.

et ne putemus crudelem esse sententiam, reddit causas, cur inducturus sit mala: \'quoniam,\' inquit, \'indurauerunt ceruicem suam, ut non audirent sermones meos ne post multas quidem impietates uolentes agere paenitentiam.\'

[*](20,1.2)Et audiuit Phassur, filius Emmer, sacerdos, qui constitutus erat princeps in domo domini, Hieremiam prophetantem sermones istos. et percussit Phassur Hieremiam prophetam et misit eum in neruum, quod erat in porta Beniamin superiore in domo domini.

Pro \'Phassur\' LXX transtulerunt \'Phaschor\', qui interpretatur \'oris nigredo\', et pro \'neruo\', quem nos diximus, LXX et Theodotio uertere \'cataracten\', Symmachus βασαvιστήριοv siue στρεβλωτήριοv, quod utrumque tormenta\' significat; nos autem \'neruum\' diximus more uulgari, quod tormenti genus etiam in Actibus apostolorum legimus, quando apostoli Paulus et Silas in custodiam carceris dati sunt.

iste autem erat pontifex templi et data sibi sacerdotii dignitate in peruersum abutitur, non ut doceat et sermone corripiat, sed ut cruciatibus terreat. unde et saluator et [*]( 4 Hier. 19, 15 12 Hier. 20, 1 13 *Hier. 20, 1 Hier. 20, 2 14. 15 *Hier. 20, 2 16 Hier. 20, 2 18 cf. Act. 16, 23. 24 21 cf. lob. 19, 1. Act. 16, 22 ) [*]( 2 eius. (iu s. u.) L uniuersa add. v sit] est v 3 red dedit (sic) P quur 3f 5 nec VP 7 (= 10) phasur MV.Aa.c.,v 10 prophetam Ieremiam v 11 nerbum Pa.c. (semper) beniamen La.c., in add. VP 12 superiori MAVP,La.c.,v cum Vulg.; cf. p. 205, 19 phasur MVv 13 paschor r phascor Pv Πασχώρ LXX 14 uetere LMAa c. uetetre Pa..r. caracten A V,La.c. caracterem (ex caractem) Mp.c.m.rec. caractem (m ex n) P 15 Ba BaC- (baganisterions. u.) M BaCaΝιCιΗpION y basanisterion s. uocem Graecam AP siue om. P -ΒΔѠ ѠT- L CpeBaѠTHpION (ehebaoterion s. u.) M &* (p eras.) peBaѠTHpION (rebaotetion s. u.) A & peBaѠΘpιѠN V, om. P utrumqae LV, (atq; s. que m2) P durumque M durum atq; (at s. u. m2) A tormentaq. Mp.c m2 16 dimua (sic) V uulgi P 18 custodia V dati] traditi Ap.c.m3 19 datS P 20 digaitatem P sermo V)

239
apostolus Paulus iussione pontificis uerberantur. nec mirum, si hodieque serui dei caedantur a Phaschor, mittantur in carcerem, horribili custodia reseruentur; datur enim haec potestas a deo, ut prophetarum ostendatur fides. nec tamen maior est ille, qui caedit, sed fortior iste, qui caeditur. et patienter propheta suscipit iudicium dei nec reclamat ad uerbera, sed considerat imperantem. \'Emmer\' \'uerbum\' sonat.

de ouo saepe \'nigredo\' generatur, non parentis uitio, sed scelere degenerantis. tormentum\' autem, quo cruciatur propheta, uidetur in parte dextera\', quod interpretatur \'Beniamin\', et in porta \'sublimi,\' quae non ueritatem indicat, sed iniustam pontificis potestatem-

[*]( 20,3 )Cumque inluxisset in crastinum, eduxit Phassur Hieremiam de neruo et dixit ad eum Hieremias: non Phassur uocauit dominus nomen tuum, sed pauorem undique. Et hic tam nomen ponti- Scis quam tormenti genus similiter omnes ut supra interpretati sunt. mutatur autem nomen pontificis, ut ex nomine futurorum supplicium demonstretur.

\'nequaauam,\' inquit, \'habebis oris nigredinem et iniquae imperium potestatis, sed captiuus duceris Babylonem — hoc enim significat \'pauor undique\' siue per circuitum\' —, \'ut tremens et propriae salutis incertus huc illucque circumspicias et uenientes contra te aduersario reformides! pro \'pauore\', quod in Hebraico scriptum est magur, [*]( 7 Hier. 20, 1 10 Hier. 20, 2 cf. Gen. 35, 18 17 cf. P- 238, 12 21 Hier. 20, 3 22 *Hier. 20, 3 24 Hier. 20, 3 ) [*](2 odieqae V,Ma.c. hodie v occidantur v paschor V phascori P et add. s. u. m3 A mittanturque v carcere P et add. (in ras.) Mv 3 reseraantur Aa.c. enim s. u. A 4 maior est] maiorem V 5 cedit VP ceditur VP 8 nigrido P,Ma.c. generantis Va.c. 9 quod P 10 dextra « portas a.r. 13 luxisset Y 14 (= 15) phasur Vv (semper) hieremia* (m s. ∗) L 15 heremias Ma.c. dūs om. r 16 tam nomen] tamen P 18 ex om. V 19 futurum M,Ap.r. 20 mgn- dinem P,La.c. iniquū (a in ras.) M iniq. Y potestates Aa.c. 21 duceres Pa.c. in add. s. U. A 22 proprie La.c. hu∗c V 23 de- formides V 24 quodj quod add., sed eras. LMA hebraicum La c. )

240
LXX et Theodotio μέτϰοv, id est \'migrantem\', Aquilae secunda editio \'peregrinum\', prima \'circumspicientem\', Symmachus \'ablatum\' sine (congregatum) et \'coactum\' interpretati sunt.