In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

[*]( 19, 10. 11 a XV )Et conteres lagunculam in oculis uirorum, qui ibunt — uel egredientur — tecum, et dices ad eos: haec dicit dominus exercituum: sic conteram populum istum et ciuitatem hanc, sicut conteritur uas figuli, quod non potest ultra instaurari.

Perspicue non de Babylonia, sed de Romana dicitur captiuitate: post Babylonios quippe et urbs instaurata et populus reductus in Iudaeam et abundantiae pristinae restitutus est. post captiuitatem autem, quae sub Uespasiano et Tito et postea accidit sub Hadriano, usque ad consummationem saeculi ruinae Hierusalem permansurae sunt, quamquam sibi Iudaei auream atque gemmatam Hierusalem restituendam putent rursumque uictimas et sacrificia et coniugia sanctorum et regnum in terris domini saluatoris.