In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

[*]( 18,22 b. 23)Adduces enim super eos latronem r repente. quia foderunt foueam, ut caperent me, et laqueos absconderunt pedibus meis. tu autem, domine, scis omne consilium eorum aduersum me in mortem,: ne propitieris iniquitati eorum et peccatum eorum a facie tua non deleatur; fiant corruentes — siue inpingentes — in conspectu tuo, in tempore furoris tui abutere eis siue fac in eis!

Si de Hieremia intellegimus, repentinum latronem referamus ad Nabuchodonosor: si de saluatore. quod uerius et melius est, ad Romanum exercitum. et ne iniusta uideatur sententia dei, exponit, quid fecerint contra Christum, filium dei, et quid passi sint.

quod autem infert: ne propitieris iniquitati eorum et peccatum eorum a facie tua non deleatur, nequaquam priori sententiae contrarium est, in qua pro populo deprecatur patrem; sed postquam datum tempus paenitentiae praeteriit et illi in suo scelere perseuerant, non tam pro se puniuntur quam pro aliis, ne inultum peccatum ceteris noceat exemplo.

quodque infert: fiant inpingentes — siue corruentes — in conspectu tuo. illius Isaiae et Petri apostoli simile est: et non inpingetis sicut in lapidem offensionis et petram scandali: cuius et in psalmis propheta meminit: lapidem, quem reprobauerunt aedificantes, hic factus est in caput anguli; a domino factum est h o c.