In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

[*](17,19. 20 )Haec dicit dominus ad me: uade et sta in porta — siue in portis — filiorum populi, per quam — siue per quas — ingrediuntur reges Iudae et egrediuntur, in cunctis portis Hierusalem et dices ad eos: audite uerbum domini, reges Iuda et omnis Iuda — siue Iudaea — cunctique habitatores Hierusalem, qui ingredimini per portas has! \'Quoniam\'.

inquit, \'uerba tua audire contemnunt nec ad te ueniunt, ut requirant, quae sit sententia dei, tu perge ad locum celeberrimum uel portarum templi uel urbis, per quas reges et omne uulgus ingreditur et egreditur, ut necessitate cogantur audire et inportune oportune praedices uerbum dei nec ulla apud eos remaneat excusatio, quod ideo non fecerint. quia non audierint.\'

[*]( 17,21-27 )Haec dicit dominus: custodite animas uestras et nolite portare pondera in die sabbati nec inferatis per portas Hierusalem! et nolite cicere onera de domibus uestris in die sabbati et omne opus non facietis et sanctificate diem sabbati, sicuti praecepi patribus uestris! et non audierunt nec inclinauerunt aurem suam et indurauerunt ceruicem suam — et quod in Hebraico non habetur: super patres suos —, ne audirent me et ne acciperent disciplinam.