In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

iuxta id uero, quod LXX transtulerunt dicentes: ne fias mihi in alienum parcens mihi in die malo, est sensus: \'ne parcas mihi in praesenti saeculo. quod malum est. sed redde mihi iuxta peccata mea, ut requiem habeam sempiternam! scio enim scriptum: quem diligit dominus, corripit; flagellat autem omnem filium, quem recipit.\' dies autem malus uel omne saeculum est uel dies iudicii his, qui propter peccata cruciantur.