In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

Quodque sequitur: nec desinet facere fructum, illum locum, qui in Marco scriptus est. [*]( .)2. 4. 5 *Hier. 17, 8 6 cf. Hier. 17, 5 9 Hier. 17. 7 *Ps. 99, 3 12 Ps. 1, 3 14. 16. 19 20 Hier. 17, 8 21 *Hier. 17, 3 24 cf. Esai. 5, 6 25 *Hier. 17, 8 ) [*]( 1 uenit P 2 uirede L 3 eius] quasi add. P 4 soliicitam APp.c.m2 cum Vulg. o desinit P,Ap.c. 6 alt. de om. v 7 hominem P.Aa.r. L e] & P 9 confidet P audiet P 10 confidit (fi s. u.) L 11 alt. et om. V 15 gratiamj per add. s. «. M 16 humorem AYP suas] ut add. Mp.c.m3,v 17 accipiet Ap.e. 18 sumas MV 19 estns Mp.r. aestas V 21 uirede La.c. 23 gratiam VPv 26 lllud locus r marcho Ma.r.. ) [*]( LIX. Hieron. in Hierem. ) [*]( 14 )

210
quod uenerit dominus ad ficum et non inuenerit in ea fructus, quia necdum erat tempus, et maledixerit ei, ut fructus non faciat in aeternum, exponere poterit. qui enim confidit in domino et dominus est fiducia eius, etiam in tempore Iudaicae siccitatis non metuet, sed semper afferet fructus credens in eum, qui semel pro nobis mortuus est et ultra non moritur et dicit: ego sum uita.

[*]( 17,9.10 )Prauuni est cor omnium et inscrutabile; quis cognoscet illud? ego dominus scrutans cor et probans renes, qui do unicuique iuxta uiam et iuxta fructum adinuentionum suarum. LXX: profundum est cor super omnia et homo est; quis cognoscet eum? et cetera similiter. Uerbum Hebraicum \'enos\' quattuor litteris scribitur, \'aleph\' et (nun\' et <uau\' et \'sin\'; si igitur legatur \'enos\', \'homo\' dicitur; si autem ‛anus’, ‛inscrutabile’ siue \'desperabile\' eo, quod nullus cor hominum ualeat inuenire.

Symmachus uero hunc locum ita interpretatus est: inscrutabile cor omnium; uir autem quis est, qui inueniat illud? solentque nostri bono quidem uoto, sed non secundum scientiam uti hoc loco contra Iudaeos, quod homo sit dominus atque saluator secundum dispensationem carnis assumtae nullusque possit natiuitatis eius scire mysterium secundum illud, quod scriptum est: generationem eius quis enarrabit?, nisi solus deus, qui arcana rimatur [*]( 1 cf. Marc. 11. 18. 14 3 Hier. 17, 7 6 cf. Rom. 6, 8. 10 7 Ioh. 14, 6 12 *Hier. 17, 9 15 *Hier. 17, 9 Hier. 17, 9 16 *Hier. 17, 9 18 *Hier. 17, 9 23 Esai. 53, 8 ) [*]( 1 fructum Mp.c.,v 2 nondam v et om. V fructos Aa.c. 5 adfert P fructum MAVPv 6 morietur V 8 omnium] hominuni YPMp.c. 9 cognoscit P.La.c. dominus} sum V 10 uias v suam add. V cum Vulg. suaa add. v 13 eognoscit La.c. ea P 14 literis La.c. alep VP uau] Nuau Mur. bau P 15 scrutabile MY,Aa.c. 16 disperabile P,La.c. 17 simmaehus M 18 omnium] hominum : P,Va.c.Mp.c. uir autem] nir tutem (sic) P 19 solentque] solent Į quidam v 20 uti] ut in F 22 as(d)sumptae codd. (p exp. L) 24 euarrauit M,Pa.c. ennarabit Yp.c. qui s. u. A, om. cd. arcbma V ł )

211
et reddit unicuique secundum opera sua.

melius autem est, ut simpliciter accipiamus, quod nullus cogitationum secreta cognoscat nisi solus deus; dixerat enim supra: maledictus homo, qui spem habet in homine, et e contrario: benedictus uir, qui confidit in domino.

unde, ne hominum certum putaremus esse iudicium, intulit omnium propemodum corda esse peruersa dicente psalmista: ab occultis meis munda me, domine, et ab alienis parce seruo tuo — hau dubium quin cogitationibus — et in Genesi: uidens autem deus, quod multa malitia hominum esset in terra et cuncta cogitatio cordis intenta ess-et ad malum omni tempore, et iterum: sensus enim et cogitatio humani cordis in malum prona sunt ab adulescentia sua. per quae discimus deum solum nosse cogitationes eorum. si autem de saluatore dicitur: uidens autem Iesus cogitationes eorum nullusque potest uidere cogitationes nisi solus deus, ergo Christus deus est, qui scrutatur corda et probat renes et reddet unicuique iuxta opera sua.