In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

[*]( 17, 5. 6 )Haec dicit dominus: maledictus homo, qui confidit — siue spem habet — in homine et ponit carnem bracchium suum et a domino recedit cor eius. erit enim quasi myrice in deserto et non uidebit, cum uenerit bonum, sed habitabit in siccitate in deserto, in terra salsuginis et ininhabitabili .

bi maledictus est omnis homo, qui confidit in homine, Paulus autem Samosatenus et Fotinus, quamuis sanctum et cunctis excelsum uirtutibus praedicent saluatorem, tamen hominem confitentur, ergo maledicti erunt spem habentes in homine. quodsi nobis oppositum fuerit, quod et nos credamus in eo, qui dicit: nunc autem quaeritis me interficere, hominem, qui ueritatem uobis locutus sum, quam audiui a deo; hoc Abraham non fecit. uos facitis opera patris uestri, respondebimus illud apostolicum: etsi Christum aliquando iuxta carnem cognouimus, sed nunc iam non nouimus.

denique idem apostolus in principio epistulae suae scribit ad Galatas: Paulus apostolus non ab hominibus neque per hominem, sed per Iesum Christum et deum patrem, qui suscitauit eum a mortuis, et, qui mecum sunt, omnes fratres. [*]( 6 *Hier. 17, 5 16 Iob. 8, 40. 41 19 *II Cor. 5, 16 22 Gal. 1, 1. 2 ) [*]( 1 spu Pa.e.m2 remanserunt M perdiderunt M 2 nidellicet L et om. M 6 confidet P hominem MYP ponet AP,La.e. 7 brachium MAV brachii P sui P recedet P 8 erat Ma.c. mirice M mirice P 9 habitauit Pa.c. 10 ininhabitabili L inhabitabili (in s. u. M) eet. v cum Vulg.; cf. p. 208, 16 11 omnis ex hominis M hominem MVP,LAa.c. 12 futinus P Photinus v 13 tamen om. P 14 erant Ma.c. 15 hominem MAVP 16 eum V quaeretia L 18 dñο V habraham P 19 apostolicorum v 20 secnndum (jpro iuxta) carnem aliquando v 22 epistolae MAV galathas MA 24 dum M )

208
si enim mors absorta est in uictoria, quare non carnis humilitas, quae propter humanam salutem assumta est, in diuinitatis transierit maiestatem, ut fecerit utrumque unum, et non adoremus creaturam, sed creatorem, qui est benedictus in saecula?

maledictus est igitur non solum, qui spem habet in homine, sed qui ponit carnem bracchium suum, id est fortitudinem suam, et quicquid egerit, non domini clementiae, sed suae putauerit esse uirtutis. qui enim hoc agit, a domino recedit cor eius asserens se posse, quod non potest. et erit quasi myrice — quae Hebraice dicitur \'aroher\' siue, ut interpretatus est Symmachus: lignum infructuosum in solitudine — et non uidebit, cum uenerint bona, quae uisura est gentium multitudo, sed habitabit in siccitate in deserto.

hoc de populo dicitur Iudaeorum, qui habitant in deserto fructusque non faciunt et sunt in terra salsuginis, quae nullos fructus faciat, et ininhabitabili, quae hospitem non habet deum nec angelorum praesidia nec spiritus sancti gratiam nec scientiam magistrorum.