In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

peccatum autem Iuda indelebile atque, ut ita dicam, nulla ratione abolendum, scriptum est stilo ferreo in ungue adamantino, qui Hebraice dicitur \'samir\', non quo ullus ungues sit, qui appelletur \'samir\', sed quo lapis adamantinus, qui ex eo, quod indomitus sit et infrangibilis, hoc nomen accepit, tantum nitorem habeat et leuitatem, ut absque ullo inpedimento scribi possit in eo stilo ferreo, ut dura ferri materies scribat in duriore tabula adamantina et duret, quod scriptum est, in perpetuum. ipsi enim dixerunt: sanguis eius super nos et super filios nostros.

unde et exaratum siue insculptum est in cornibus altarium — uel ararum — eorum, ut opera sacrilegii in aeternam memoriam perseuerent. si autem hoc ita est, ubi illud, quod anus [*]( 1. 2 *Esai. 2, 22 7 *Ps. 116, l. *2 10 *Ex. 32, 10. ct. Deut. y, a 12, 13 Hier. 17, 1 20 Matth. 27, 25 22 *Hier. 17, 1 23 Hier. 17, 1 24 anus delira] Rafinum innuere nidetnr; cf. in Hierem. IV praef. et cap. 22 u. 24-27. cf. Cic. Tnsc. \'disp. I 48. De diu. II 141. Symphos. Aenigm. praef. 6 (cf. Otto, Sprichworter p. 28. Weyman, Archiv XIII 264. Sutphen, Amer. Joum. Philol. XXII 11) ) [*](1 esaia VP,MAa c. 2 est s. u. L 3 est reputatos P est om. V 4 diri- gereṛ̇ẹ V 6 dm̃Μ 8 omnis La.c. quia] qm̃ V 10 moysen MAVP 12 Iudae v indelibile (epr. ex i; i alt. in ras.) L atque] et v 13 in om. L VMAa.c. I (- add. m2) P 14 ũgue (~ add. m2)P hebreice Pa.c. 15 unguis MVP,LAa.c. appellatur A.a.c. apellatur P sammir P quo] quod P 16 infragibilis MP,La.c. infringibilis Ap.c. 18 in eo scirbi possit v 19 duriori codd.(corr.L;cf.p.203,22) 21 alt.et om.v 22 sculptum MAV exculptum P uel] siue r 23 sacrilegi P sacrilega t; 24 anus] pelagianus Mp.e. )

206
delira confingit posse hominem sine peccato esse, si uelit, et facilia dei esse mandata?