In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

dies autem tribulationis siue malorum illa intellegenda est, de qua dicit et apostolus: ut eriperet nos de praesenti saeculo nequam et: redimentes tempus, quoniam dies mali sunt.

[*]( 16, 19 b )Ad te gentes uenient ab extremis s terrae et dicent: u ere mendacium possederunt patres nostri, uanitatem, quae eis non pro fuit. LXX: ad te gentes uenient t ab extremis terrae et dicent: quomodo falsa possederunt patres nostri idola et non est in eis utilitas!