In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

[*]( 16, 16—18 )Ecce ego mittam piscatores multos, dicit dominus, et piscabuntur eos; et post haec mittam ei.9 multos uenatores et uenabuntur eos de omni monte et de omni colle et de cauernis petrarum, quia oculi mei super omnes uias eorum. non sunt absconditae a facie mea et non fuit occulta iniquitas eorum ab oculis meis. et reddam primum duplices iniquitates et peccata eorum, quibus contaminauerunt terram meam in morticinis idolorum suorum et abominationibus suis impleuerunt hereditatem meam.

Diuersa huius capituli interpretatio est. Iudaei enim autumant significari Chaldaeos, qui sub piscatorum nomine describuntur, et postea Romanos. qui uenatoribus comparantur et de montibus collibusque et cauernis petrarum infelicem populum sunt uenati. hoc autem dominus fecisse se dicit, quia respexerit uias eorum et reddiderit iniquitates, quibus contaminauerant terram simulacra [*]( 3 ]I Tim. 4, 17 ) [*]( 2 accedere P 4 maximiani (a alt. s. u.; sed eras.) A maximi P tempore P 5 suo s. u. P hant (h s. u.) A,La.c. ant MP haud V 6 qui M in om. LAP 8 eece] enim add. P piscatoris La.c. pescatorea Aa.c. 10 uenebnntur APa.c. et de omni colle om. LVP, in mg. add. M, s. u. m3 A 11 omne Ma.c. caruernis Va.r. 12 eorum] a neronis tempr nsq; ad maximini maxima persecutionia add. P 13 abscondite La.c. abscondita VPv ea add. v occultata Vulg. 15 qaibus] quia Vulg. 17 abhom. P,Ap.c. 19 significare P chaldeos MA,La.c. 20 discribnntnr P 21 collique Pa.c. alt. et] de add. P 23 se om. P dicitur Pp.c.m2 respexit MV uia .Aa.c. redident M 24 contaminauef P simulachra (i ex u) M )

202
uenerantes, et abominationibus idolorum polluerint hereditatem eius.

nostri autem rectius et meims naec ae futuro uaticinatum prophetam putant. quia enim supra dixerat: reducam eos in terram suam, quam dedi patribus eorum, nunc ostendit, quomodo reducendi sint, quod primum mittat apostolos, quibus saluator dixit: uenite post me et faciam uospiscatores hominum, et postea uenatores, quos uel ecclesiasticos uiros uel angelos possumus accipere, qui, postquam consummationis tempus aduenerit, uenentur sanctos quosque de montibus dogmatum excelsorum et de collibus bonorum operum et de cauernis petrarum, apostolis et apostolicis uiris.