In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

[*]( 16, 12b. 13 )Ecce enim ambulat unusquisque post prauitatem cordis sui mali, ut me non audiat. et eiciam uos de terra hac in terram, quam ignoratis uos et patres uestri, et seruietis ibi dis alienis die ac nocte, qui non dabunt uobis requiem .

Semel a domino derelicti faciunt ea, quae non conpetunt, ut uadant post desideria cordis sui mali, de quo exeunt cogitationes pessimae, et idcirco de ecclesia separantur, ut uadant in terram longinquam, quam nec ipsi nec patres eorum nouerant, priusquam peccarent, ut ibi seruiant dis alienis, qui non sunt di, sed eorum putantur errore. qui eos colunt.

quod autem intulit: r --\' *- \'die et nocte\', perpetuam peccantium ostendit in scelere [*]( 2. 4. 5. 6 Hier. 16, 11 2. 3 *PhII. 3, 19 4 *II Petro 2, 19 10 cf. Hier. 31 (38), 29. Ezech. 18, 2 12 Hier. 16, 12 21 cf. Matth. 15, 19 26 cf. Hier. 16, 13 - ) [*]( 1 me patres uestri Po 3 uenter es*t (n s. u.) F luxoria M,Aa.c. 4 seruiunt P 5 et eius Y 10 hac V forsita M forte v 11 comederunt P aceruam AVP,LMa.c. 13 et Y iuxta V 16 gaudiaat (i ex e) P eieciam L 17 alt. terra P 18 diis MAVPv. (=p. 200, 4) 21 exeunt] mali add., sed exp. V pessime La.c. 24 diis codd. (corr. L) di La.r. dii cet. 2& et] ac v perpetaa V )

200
perseuerantiam, dum et in diebus flagitiis et in noctibus libidini seruiunt. qui non dabunt, inquit, uobis requiem; hau dubium, quin falsos deos significet, de quibus dixit: et seruietis ibi dis alienis.

quicquid ergo peccamus, quicquid die et nocte facimus et malorum operum perpetramus, imperium est daemonum, qui numquam nobis dant requiem et semper inpellunt delictis augere delicta et cumulum facere peccatorum.