In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

[*]( 16,1-4 )Et factum est uerbum domini ad me dicens: noli accipere uxorem et non sint tibi filii et filiae in loco isto quia haec dicit dominus super filios et filias, qui generantur in loco isto, et super matres eorum, quae genuerunt eos, et super patres eorum, de quorumstirpe sunt nati in terra hac: mortibus aegrotationum rotationum morientur, non plangentur et non sepelientur, in sterquilinium super faciem terrae erunt et gladio et fame consumentur et erunt cadauera eorum in escam uolatili bus caeli et bestiis terrae.

Si tempore imminentis captinitatis uetatur propheta uxorem ducere, ne tribulationem carnis habeat et super dolorem proprium uxoris quoque ac liberorum miseriis torqueatur, quanto magis apostolus iubet, quia adbreuiatum tempus est et imminet consummatio, ut etiam, qui habent uxores, sic sint, quasi non habeant!

unde superflua noui heretici reprehensio, qua docuimus digamiam et trigamiam non ex lege descendere, sed ex indulgentia. aliud est enim facere, quod per se bonum sit, aliud ideo concedi, ne peiora facias., [*]( 18.20 cf. ICor. 7,28.29 22heretici] scil. Iouiniani 23 cf. Hiero. Epist. 123, 3 p. 902.7 p. 905. adu. Iouin. I 14. 15 p. 262-265. in Hierem. p. 4, 21 1 utj & P aduersari.*um P 2 alt. et] e LMa.c. 5 uolaerit F 6 educare P 8 noli accipere] non accipies Vulg. sint] erunt Vulg. 10 quae v 11 qui VP,MAa.c. 12 nati sunt v 14 sepellientur A sterquilinum Ma.c. 16 erit cadaaer Vulg. 17 captinitate P si tempore inminentis terre add. P 19 hac P 20 abreuiatum Ma.c.m2 breuiatum P,Aa.c. 21 quij non add. P 22 habent Pa.c. baeretici L eretici P 23 qua] idem significat, quod quatenus, nisi forte quando corrigendum; quia P 24 discendere Pa.c. indulgentiamL enim est P 25 per se] semper P est (1 sit s. u. m3) A con- cede Pp. c.. faciat. V faciamus P ) [*]( -C\'--13*)

196
dicit enim et ipse causas, cur uelit adulescentulas uiduas nubere, inferens: iam enim quaedam earum abierunt retro satanan. simulque praeceptor continentiae et perpetuae castitatis et aequalem se blasphemans deo laudat trina quaternaque coniugia, quae ego non tam coniugia dicam quam miseriarum solacia et extremam tabulam naufragorum; nisi forte tribuit indulgentiam amazonibus suis, ut usque ad decrepitam senectutem bella libidinum experiantur.

cur autem propheta arceatur uxorem ducere, causa perspicua est, quod obsidione uicina pestilentia et gladio et fame uniuersi intereant et tantus sit numerus morientium, ut sepulturae uincatur officium, sed instar sterquilinii iaceant cadauera uolatilibus bestiisque laceranda.

et hoc notandum, quod aegrotationibus et longa infirmitate tabescere dei ira sit. unde et Ioram, filius Iosaphat, infirmitate consumitur et apostolus docet aegrotare eos et tabescere et mori, qui sancta uiolarint.