In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

deuorabam. ut in futuro mihi praepararem gaudium. nec habui interualla doloris mei, sed iugi miseria deprimebar, ut nulla . exspectarem remedia. praeualuerunt enim, qui contristabant me, et facta est plaga mea fortis. sed in hoc habui consolationem, quod fuerit quasi aqua mendax atque praeteriens. sicut enim aquae praetereuntes, dum fluunt, uidentur et labuntur, sic et omnis impetus inimicorum te adiuuante praeteriit\'.

utinam dominus praestet et nobis non sedere in concilio ludentium et eorum, qui futura non cogitant, nec aduersis cedere, sed semper dei sententiam formidare et dicere cum propheta: solus sedebam, quia amaritudine repletus sum! \'gaudeat igitur in praesenti tempore nequaquam concilium sapientium, sed arcanum secretumque ludentium, mihi [*](6 Hier. 15, 17 7 Ps. 25, 4. 5 10 *Ps. 140, 10 11 Hier. 15, 17 24 *Hier. 15, 17 26 *Ps. 72, 28 ) [*]( 1 pollicentur P 2 transire V melius] est add. s. u. A a aceipiamus] se add., sed exp. LMA sed add. V sed de add.P sermonibos sci uiri deleuit M 4 (= 7. 13. 21) consilio V sine] i add. s. u, m3 Ã 8 ecclesia La.c. 12 expecto coda. (corr. L; sic semper) 14 praeparem MAVP gandium praepararem v 15 iungi Va.r. 16 remedia] medicinam Mp.c. m. rec. 19 delabuntur MVP dil. (i ex e) A,v 20 tel & Aa.c. 25 gaudeat-lundentium in mg. V igitnr] inquid P consilium Vv 26 archanam Ap.c. altercantiu (ti s. u.) M mihij autem add. P adherere La-c. ) [*]( LIX. Hieron. in Hierem. ) [*]( 13 )

194
adhaerere deo bonum sit, ponere in domino spem meam, saturari opprobriis et iudicis mei exspectare sententiam. quae, cum finis aduenerit, opere monstrabit omnem tristitiam et amaritudinem instar aquarum fluentiam recessisse.

[*]( 15,19-21 )Prop ter hoc haec dicit dominus: si conuerteris- teris, conuertam te et ante faciem meam stabis et, si separaueris pretiosum a uili, quasi os meum eris: conuertentur ipsi si ad te et tu noncnuerteris ad eos. et dabo te populo huic in murum aeneum, fortem et bellabunt aduersum te et non praeualebunt, quia ego tecum sum, ut saluum te faciam et eruam, dicit dominus. et liberabo te de manu pessimorum et redimam te de manu fortium siue pestilentium.