In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

Haec Hebraei ex persona Hierusalem dici arbitrantur, quod sola sederit et amaritudine repleta sit et factus sit dolor eius perpetuus et, quomodo aquae pertranseunt, [*]( 3. 5 *Hier. 15, 16 8 Hier. 15, 15 *Hier. 15. 15 10 Hier. 15,16 12 *Hier. 15, 16 19 *Hier. 15, 17 21. 23. 25 *Hier. 15, 18 ) [*]( 2 propter Vulg. 4 consumi Ma.c. 5 sine erit mihi om. V et] in add. T ulg. 8 in s. tt. P illa] ille a Aa.c.m3 9 qui Ap.c.m2 11 id] hoc v 12 suscipiam P 15 pertuli] periculi P 17 nomen tuum t? perpessua sum] perpessum V,Pa.c.m2 18 consilio V 20 amaritudine] comminatione Vulg. 21 es La.c. 22 disperabilis P,La.c. 23 renuit M, Ap.r. 28 eias] cuias V )

193
sic uerba prophetarum, quibus sibi prospera pollicebantur, transisse mendaciter. melius autem, ut ex persona prophetae haec dici accipiamus sermonibus sancti uiri, qui non sederit in concilio siue secreto ludentium, quod timuerit inpendentem sibi manum dei, siue magis gloriatus sit se malorum non . habere consortium.

solus, inquit, sedebam secundum illud, quod scriptum est: non sedi cum concilio uanitatis et cum iniqua gerentibus non introibo. odiuiecclesiam malignantium et cum impiis non sedebo; et in alio loco: solitarius sum ego, donec pertranseam. \'a facie\', inquit, \'manus tuae solus sedebam, dum te timeo, dum inpendentem mihi manum tuam semper exspecto. in concilio ludentium sedere nolui, sed meam amaritudinem.