In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

Hoc quod diximus: <tu scis\', in LXX non habetur. felix est autem illa conscientia, quae pro deo sustinet opprobrium. unde dicit: \'inuenti sunt sermones tui, quos meo ore loquebaris, et comedi eos, id est: in cibum mihi uersi sunt\'; siue iuxta Symmachum: \'suscipiebam eos, ut mihi in laetitiam uerterentur, qui dudum fuerant in opprobrium\'.

unde et Babylonii confitentur impleta, quae Hieremias futura praedixerat. siue hic sensus est: \'sensi angustias, miserias pertuli populi persequentis, sed tamen gauisus sum me tuis paruisse praeceptis et propter tuum nomen dura perpessus sum\\