In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

[*]( 15,13.11 )Diuitias tuas et thesauros tuos in direptionem dabo gratis —- siue absque pretio — in omnibus peccatis tuis in cunctis terminis tuis. et adducam inimicos tuos-siue seru i seruire te faciam inimicis tuis — de terra, quam nescis. quia ignis succensus est in furore meo; super uos ardebit. \'Omnem\', inquit, \'substantiam tradam inimicis tuis absque ullo pretio propter peccata, quae fecisti in cunctis terminis tuis. propterea adducam inimicos tuos siue seruire te faciam [*](2) in terra Chaldaea, quia ignis meus, qui semel in meo furore succensus est, in te ardebit et extingui non poterit; tu enim praebuisti materiam ardoris tui, ut meus ignis tua, quae in te sunt, ligna consumat et faenum et stipulam\'. ac per hoc non est causa ardoris in domino, sed in his, qui fomenta incendio ministrarunt.