In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

iungitque uel propheta uel dominus et ait: fiat, domine, dirigentibus illis! hoc est: \'eueniant mihi maledicta, quae loquuntur inimici, et illi diligantur in bonum, si non in tempore tribulationis eorum et angustiae, quando eos uastabat inimicus et capere festinabat. steti in conspectu tuo et rogaui te pro illis et dixi: pater, ignosce eis; quod enim faciunt, nesciunt\'. sed et Hieremiam saepe deprehendimus in hoc uolumine rogasse pro populo.