In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

[*]( 15,9)Infirmata est — siue abiecit aut uacua facta est , quae peperit septem — sine plurimos —, defecit anima eius; occidit ei sol, cum adhuc esset dies — aut medius dies -; confusa- est et erubuit. et residuos eius in gladium dabo in conspectu inimicorum eorum, a it do m in us. Saepe diximus uerbum Hebraicum \'saba\' uel \'septem\' uel \'iuramentum\' sonare uel \'plurimos\'. unde et diuersa est interpretatio Aquila, LXX et Theodotione \'septem\' transferentibus, Symmacho \'plurimos\'.

quae igitur erat diues liberis, orba subito facta est et clara luce disperiit et confusa est in solitudine sui. \'reliquum autem\', ait, \'populum tradam gladio, ut mortem et iram dei nullus effugiat\'. alii ad synagogam referunt. quae infirmata est, ut ecclesiae cresceret multitudo iuxta illud, quod scriptum est: sterilis peperit septem — siue plurimos - et, quae multos habebat liberos, infirmata est. unde et occidit ei sol iustitiae, in cuius pinnis est sanitas, et idcirco aeterna confusione cooperta est perdens populum suum gladio spi ritali.