In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

[*](12,5 )Si cum peditibus currens laborasti, quomodo contendere poteris cum equis? si in terra pacis confisa es, quid facies in superbia — siue fremitu — Iordanis? \'Si\', inquit, \'crebra te uicinarum gentium captiuitas fatigauit, Moabitarum et Ammanitarum, Philistiim et Idumaeorum, quid facies ad longam captiuitatem, quae te Chaldaeam usque ductura est?\' et conparat pedites equitibus, quia re uera et iuxta historiam omnis Persis et uniuersa

Chaldaea et regionum illarum exercitus gaudet equitatu. istae autem gentes, quas supra memoraui, propter difficultatem locorum non tam pugnae aptae sunt quam latrocinio. seruatque μεταϕορὰν et dicit: (si cum peditibus currens lassitudine defecisti, quid facies, si equis cursum tuum uolueris coaequare? et si in terra tua aliquam habuisti fiduciam, quid actura es, cum Iordanen transieris et illius gurgites sustinueris?\'