In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

[*]( 15, 7 )Et dispergam eos uentilabro in portis terrae — siue populi mei -; interfeci et perdidi populum meum et tamen a uiis suis non sunt reuersi. \'Quid prodest saepius me rogari, cum a uiis suis pessimis non reuertantur nec agant paenitentiam? dispersi enim eos quasi uentilabro, ut purgarem aream meam, et dispersi in portis terrae, ut inferni quodammodo calcarent limina, et interfeci et perdidi populum meum, ut coacti malorum necessitate inpendentia uitarent mala\\