In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

[*]( 15, 6 b ) Et extendam manum meam super te et interficiam te; labo raui rogatus — siue rogans —, pro quo LXX transtulerunt: nequaquam ultra dimittam [*]( 3 Hier. 15, 4 4 *Hier. 15, 4 7 cf. IV Beg. 21, 16. 24. 4 8 cf. Hesiod. Opp. 260. 261. Hor. Epist. I 2, 14. Phaedr. I 30, 1. Ps.- Ambr. ApoJ. Dau. II 11, 56 18 cf. Hier. 15, 5 20 cf. PhIL 3, 13 21 cf. Num. 11, 4 24 *Hier. 15, 6 25 *Hier. 15, 6 ) [*]( 2 nepotesque] non potes que P 5 babiloniis P 7 cruorem P 11 tui s. u. m2 M tibi V 12 contristabit La.c. 13 nullum v potest offenso deo v 15 quam conditor esse v 16 suos P parceret MAa.c. parera P 17 dereliquisti v dominus] & add. s. u. M 18 abiisti v 19 pr. nec] ne V alt. nec] & P 20 posteriora YP 21 e om. V 22 desiderauerint V desideraret P 23 pro et om. VP 24 rogatus] rogans Vulg. )

186
eos. Manus extenta percutientis indicium est: interfectio peccatorum iram significat consummatam. quod autem intulit: laboraui rogatus siue rogans, duplicem sensum habet, quod iam defecerit deus crebro eis ignoscendo et lassus sit semper eos prouocans ad salutem.

[*]( 15, 7 )Et dispergam eos uentilabro in portis terrae — siue populi mei -; interfeci et perdidi populum meum et tamen a uiis suis non sunt reuersi. \'Quid prodest saepius me rogari, cum a uiis suis pessimis non reuertantur nec agant paenitentiam? dispersi enim eos quasi uentilabro, ut purgarem aream meam, et dispersi in portis terrae, ut inferni quodammodo calcarent limina, et interfeci et perdidi populum meum, ut coacti malorum necessitate inpendentia uitarent mala\\