In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

[*]( 15, 5 )Quis enim miserebitur tui, Hierusalem? aut quis contristabitur pro te? aut quis ibit ad rogandum pro pace tua? Nullus enim offenso deo potest pro flagitiis rogare peccantium, quia nec tam clemens potest creatura esse quam conditor nec ita alienus externis, quomodo dominus suis parcere.