In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

[*](14,22)Numquid sunt in sculptilibus gentium, qui pluant, aut caeli possunt dare imbres? nonne tu es, domine deus, quem exspectauimus? tu enim fecisti omnia haec. Post multos uariosque sermones redit ad titulum prophetiae, in quo scriptum est: quod factum est uerbum domini ad Hieremiam de sermonibus siccitatis.

ergo quod dicit, hoc est: (quia daemonum simulacra non possunt pluere nec caeli per se dare imbrem suum, ideo tu, domine deus noster, quem semper exspectauimus, in quem spes nostras et uota conuertimus, tu da pluuiam tuam! tua enim sunt omnia et, quicquid boni est, sine te, cuius est, dari non potest\'. dicamus hoc et contra hereticos.

qui pluuiam doctrinarum tribuere non possunt et, cum se caelos esse promittant et de se scriptum glorientur: caeli enarrant gloriam dei, tamen non possunt imbres donare doctrinae. solus est enim deus, qui suum instruat populum et diuersitates gratiae tribuat exspectantibus se.