In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

[*](14, 21)Ne nos des in opprobrium propter nomen tuum neque facias nobis contumeliam solii gloriae tuae! recordare, ne irritum facias. foedus tuum no b biscum! Solium gloriae dei non solum arbitremur templum Iudaeae, quod saepe destructum est, sed omnem sanctum, in quo iuxta illud, quod scriptum est: thronum eius in terram allisisti, tunc alliditur atque destruitur, quando multitudine peccatorum offenderit deum; sed tamen, qui sua culpa periit, domini clementia sustentatur, quae mutatur seueritate sententiae, si irritum faciat dominus pactum suum, quo nos saluos futuros esse pollicitus est. [*]( 10 cf. Matth. 23, 32 12 Ps. 108, 14. *15 21 *Ps. 88, 45 ) [*]( 1 eeontra] & contra P turbatione Va.r. 3 ostili P conplerent P alt. et om. v 4 nosterque] nostra eque P iuda Aa,c.,v abominator Pa.c. 7 nostras] et add. Ap.c..v 8 iniquitates Ap.c.m3 cum Vulg. iniquitatum P 9 alt. et om. V eadem om. P clementia P 11 quicquid] qaoi (0 ex i) M 12 memoria FP 14 fiant v 15 et] dispereat add., sed exp. L 16 des nos Vulg. otrobrium VP 17 fedus tuum pacias (f s. p m2) P 20 iudae P distractam MP omne V 21 tronum La.c. 22 terra P distruitur P soliam dl add. V 23 multitudinem P 25 multatur Ma.r. 26 suum] in add. P )

183

[*](14,22)Numquid sunt in sculptilibus gentium, qui pluant, aut caeli possunt dare imbres? nonne tu es, domine deus, quem exspectauimus? tu enim fecisti omnia haec. Post multos uariosque sermones redit ad titulum prophetiae, in quo scriptum est: quod factum est uerbum domini ad Hieremiam de sermonibus siccitatis.