In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

[*]( 14, 20 )cognouimus m u s, domine, i impietates nostras, iniquitatem patrum nostrorum, quia peccauimus tibi. \'Et nos\', inquit, \'et patres nostri eadem dementia dei praecepta negleximus et impleta est in nobis mensura maiorum, ut, quicquid illis defuerat, nostro cumulo compleretur\'. unde et de Iuda dicitur: in memoriam redeat iniquitas patrum eius in conspectu domini et peccatum matris eius non deleatur! fiat contra dominum semper et dispereat de terra memoria eorum!

[*](14, 21)Ne nos des in opprobrium propter nomen tuum neque facias nobis contumeliam solii gloriae tuae! recordare, ne irritum facias. foedus tuum no b biscum! Solium gloriae dei non solum arbitremur templum Iudaeae, quod saepe destructum est, sed omnem sanctum, in quo iuxta illud, quod scriptum est: thronum eius in terram allisisti, tunc alliditur atque destruitur, quando multitudine peccatorum offenderit deum; sed tamen, qui sua culpa periit, domini clementia sustentatur, quae mutatur seueritate sententiae, si irritum faciat dominus pactum suum, quo nos saluos futuros esse pollicitus est. [*]( 10 cf. Matth. 23, 32 12 Ps. 108, 14. *15 21 *Ps. 88, 45 ) [*]( 1 eeontra] & contra P turbatione Va.r. 3 ostili P conplerent P alt. et om. v 4 nosterque] nostra eque P iuda Aa,c.,v abominator Pa.c. 7 nostras] et add. Ap.c..v 8 iniquitates Ap.c.m3 cum Vulg. iniquitatum P 9 alt. et om. V eadem om. P clementia P 11 quicquid] qaoi (0 ex i) M 12 memoria FP 14 fiant v 15 et] dispereat add., sed exp. L 16 des nos Vulg. otrobrium VP 17 fedus tuum pacias (f s. p m2) P 20 iudae P distractam MP omne V 21 tronum La.c. 22 terra P distruitur P soliam dl add. V 23 multitudinem P 25 multatur Ma.r. 26 suum] in add. P )

183