In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

Audiant haec magistri, qui peccantibus et in suis uitiis permanentibus prospera pollicentur, qui dicunt diuitibus: \'non uidebitis gladium tormentorum dei et fames non erit in uobis. saturabimini quippe sermonibus dei et pacem dabit uobis dominus uerissimam in loco ecclesiae siue Hierusalem\'. quod autem dixit iuxta Hebraicum tertio: ah ah ah, ad priora respondit, ubi dominus fuerat comminatus dicens: gladio et fame et peste ego consumam eos.

quia igitur prophetae immo pseudoprophetae falsa polliciti sunt, ideo dominus locutus est per Hieremiam: \'nolite audire uerba pseudoprophetarum, qui non a me missi sunt, sed sua uoluntate uenerunt! unde nequaquam prophetae, sed diuini sunt appellandi, qui seductionem populo loquuntur\'. multo enim melius est timore poenarum emendare peccata quam spe prosperorum diuinae sententiae subiacere.