In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

ieiunia et preces et uictimae et holocausta tunc proficiunt, cum recedimus a uitiis et flemus antiqua peccata; sin autem sceleribus permanentes putauerimus uotis atque sacrificiis redimere nos aures dei, uehementer erramus iniquum arbitrantes deum. qui enim semel gladio et fami et pesti fuerit destinatus, nullis precibus erui potest. unde et prophetae dicitur, ne frustra roget, quod impetrare non possit.