In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

[*](12,3 )Et tu, domine, nosti me, uidisti me et probasti cor meum tecum. congrega eos quasi gregem ad uictimam et sanctifica eos in die occisionis! \'Nullum\', inquit, (scandalum est, quod impii siue omnes heretici pro tempore floreant; tu enim, domine, nosti me et [*]( 2 *Hier. 12, 1 6 *Hier. 12, 2 10 Ps. 72, *1. 2. *3 21 *Esai. 29, 13. cf. Matth. 15, 8. Marc. 7, 6 27 *Hier. 12, 3 ) [*]( 1 quidem| tu add. Vulg. es] tu add. v 2 sčisfaciam Aa.c.m3 3 iudicia; iusta Ap.c.m3 cum Vulg., add. s. u. m2 M loquor P quid est qaod] quare Vulg. 4 ee V 7 tu (u s. u.) L, om. VP 8 iniqua Y 9 LΧΧ·ΙΙ· P psalmo Pa.c. 11 isrt ds VP his qui om. MAP recti r rectis MAP sunt om. MAP 16 in s. u. m2 V 18 iacunt P,Ap.c.,v a do se P esse om. V 20 suum v 21 eseiae M eaaiae YP,Aa.c. gero 1 autem v 23 me] & add. s. u. M 27 ipso MVP, (I pro s. ipso) 4 )

153
uidisti me et probasti cor meum tecum\'.

quem ita nouit pater deus quomodo filium suum? nemo enim cognoscit filium nisi pater et nemo cognoscit patrem nisi filius et. cui uoluerit filius reuelare. \'licet\', inquit, \'proficiant, licet filios generent et faciant fructum heretici et prope sis tu ori eorum et longe a renibus eorum, id est conscientia, tamen non parua est consolatio, quod -quasi pecora saginantur ad uictimam.

congregas eos in urbem Hierusalem siue in sua conciliabula, ut quasi uictimae caedantur in mortem et tunc sanctificentur, cum ecclesiastico fuerint mucrone iugulati; interfectio enim hereticorum salus eorum est. qui decepti fuerant\'.