In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

[*]( 14, 2—4 )Luxit Iudaea — siue ludas — et portae eius corruerunt — sine uacuae factae sunt — et obscuratae — siue contenebratae — sunt super terram et clamor Hierusalem ascendit. maiores eius miserunt minores — siue iuniores — suos ad aquam; uenerunt ad hauriendum — sine ad puteos - et non inuenerunt aquam, reportauerunt uasa sua uacua. confusi sunt et afflicti — sine erubuerunt — et operuerunt capita, sua; propter terrae uastitatem — siue et opera terrae quoniam defecerunt —, quia non uenit — sine non erat — pluuia super terram, confusi sunt agricolae, operuerunt capita sua.

Tempore siccitatis, quando famem patitur multitudo audiendi et discendi sermonem dei. luget Iudaea cultum [*]( 7 cf. Am. 8, 9 cf. Ezech. 32, 7. Matth. 24, 29 etc. 13. 14. 15 *Hier. 14. 2 17. 18. 20 *Hier. 14, 3 22. 23 *Hier. 14, 4 ) [*]( 1 contemnis (i in ras.) L alt. in otn. P 3 potenti* A sed] & add. V 4 confidet P 6 ira M sentiunt Mp.r. 7 pr. etj est МP,Aa.r. illud add. 9. u. M oecidet P 8 astraque] et add. a 10 aquaej atq; P fonte 8. u. m3A siloe Vv syloe P nonj in P 11 in-solum in mg. M 12 bibendam V 13 Inda v 14 eias] aadd. s. u. M 15 super terram] in terra Vulg. 17 eios om. Vulg. αὐτη̃ς LXX enim V minores! eius add. Y 18 auriendum MVP,LAa.c. 19 et om. Vulg. 21 operiernnt P 22 operaj peccatores (corr. ex ?) M 24 super] in Vulg. 25 fame Pa.c.m2)

174
dei prius habere se iactans et confessionem uerae fidei portaeque eius uel uacuantur uel corruunt, quas ad sensus referre debemus, per quos animae concipitur disciplina. tunc obscurantur omnia et inuoluuntur tenebris et nequaquam in Hierusalem ratio regnat et sermo doctrinae, sed clamor atque confusio. maiores quoque, qui deberent ipsi pergere ad hauriendas aquas, mittant iuniores, in quibus cani non sunt sapientiae, et idcirco ueniunt ad puteos et non inueniunt aquas, quas patri- [*](3 )archas inuenisse narrat historia. reportant uasa sua uacua, iuniores uidelicet, non quo aquae non fuerint, sed quo illi inuenire non potuerint. confusi sunt et afflicti — siue erubuerunt — et operuerunt capita sua — quia non poterant dicere cum apostolo: ‛nos autem omnes reuelata facie gloriam domini contemplamur\' - propter terrae uastitatem siue et terrae opera defecerunt, per quae [*]( 4 )ad dei notitiam pergimus. causaque perspicua, quia non uenit pluuia super terram. mandatum est quippe nubibus, ne pluerent super eam imbrem. agricolae quoque, quorum unus loquitur: dei agricultura. dei aedificatio estis et [in alio loco]: dei cooperatores sumus, operiunt caput suum et confunduntur intellegentes sine dei gratia et adiutorio frustra se tendere.