In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

[*]( 14, 2—4 )Luxit Iudaea — siue ludas — et portae eius corruerunt — sine uacuae factae sunt — et obscuratae — siue contenebratae — sunt super terram et clamor Hierusalem ascendit. maiores eius miserunt minores — siue iuniores — suos ad aquam; uenerunt ad hauriendum — sine ad puteos - et non inuenerunt aquam, reportauerunt uasa sua uacua. confusi sunt et afflicti — sine erubuerunt — et operuerunt capita, sua; propter terrae uastitatem — siue et opera terrae quoniam defecerunt —, quia non uenit — sine non erat — pluuia super terram, confusi sunt agricolae, operuerunt capita sua.