In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

adulteria, inquit, tua et hinnitus tuus non solam libidinem, sed insaniam ostendit libidinis equarum more, quae ad coitum gestiunt, ut est illud Uergilianum: hippomanes, uero quod nomine dicunt pastores, lentum destillat ab inguine uirus. rogemus Iesum, ut nec in praesenti nec in futuro saeculo reuelet femina et posteriora nostra, sed ut deleat iniquitates nostras et omnia scelera apparere non faciat.