In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

[*]( 12,1.2 ) Iustus quidem es, domine, si disputem tecum — siue quia satisfaciam tibi—; uerumtamen indicia loquar ad te: quid est, q quod u ia impiorum prosperatur, bene est omni bus, qui praeuaricantur et inique agunt? plantasti eos et radicem miserunt, proficiunt — siue generauerunt filios — et faciunt fructum; prope es tu ori eorum et longe [*](2 )a renibus eorum. Contra omnes quidem inique agentes ista disputatio est et septuagesimi secundi psalmi breuiter sententia conprehenditur, in qua propheta ait: quam bonus deus Israhel his, qui recto sunt corde! mei autem paene moti sunt pedes, paene effusi sunt gressus mei, quia zelaui in peccatoribus pacem peccatorum [*](3 )uidens et cetera. sed proprie contra hereticos dicitur, qui cum sint impii, uia eorum prosperatur generantque filios eos, quos in heresi deceperunt, et praeuaricantur et inique agunt, ita ut ecclesiam spolient et. dum in prauitate sententiae perseuerant, iactent se a deo esse plantatos et radicem misisse, generasse filios et attulisse fructum; qui, cum Christi nomen saepius replicent, habitatorem sui non habent deum iuxta illud Isaiae: populus hic labiis me honorat, cor uero eius longe est a me.