In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

cmitates quoque austn clausas interpretatur infernum et, quae nulli aperiantur, omnemque gloriam Iudae esse translatam, quando in passione conpletum est: omnes declinauerunt, simul inutiles facti sunt ; non est, qui faciat bonum, non est usque ad unum. uerbum Hebraicum \'gebira\' Aquila et Symmachus \'dominatricem\' et \'dominam\' interpretati sunt, quod LXX putauerunt \'geburoth\' \'potentes\'que dixerunt.

[*]( 13,20.21 a )Leuate oculos uestros et uidete, qui ueniunt - siue qui uenitis - ab aquilone ! ubi est grex. qui datus est tibi, pec-us inclytum tuum? quid dices, cum uisitauerit te? tu enim doces eos aduersum te et erudisin in caput tuum.

Praecipitur habitatoribus Hierusalem, ut eleuent oculos suos et uideant Chaldaeos ab aquilonis parte uenientes, interrogaturque ipsa ciuitas et dicitur ei: \'ubi est grex, qui datus est tibi, pecus inclytum tuum? ubi est populus tuus, quem a deo acceperas? ubi illa tanta et inclyta multitudo, ut totius turbam prouinciae in unum locum crederes congregatam?