In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

Dicamus Iudaeis et nostris iudaizantiqui simplicem tantum et occidentem sequuntur historiam: nisi audieritis abscondite, hoc est in mysterio siue in tenebris, quas posuit deus latibulum suum, et iuxta Salomonem ut intellegant parabolam et tenebrosum sermonem, plorabit anima prophetae siueipsorum a facie superbiae, dum per contumaciam resistunt deo. unde et fletus erit iugis lacrimaeque perpetuae eo, quod a uero Nabuchodonosor captus 19 sit grex domini atque corruptus.

[*]( 13,18. 19 )Dic regi et dominatrici — siue dicite regi et potenti bus — : humiliamini, sedete, quoniam descendit — siue sublata est — de capite uestro corona gloriae uestrae ! ciuitates austri clausae sunt et non est, qui aperiat; translata est omnis Iudaea — siue translatus est omnis Iuda — transmigratione — siue captiuitate - perfecta.

Prophetae praecipitur, ut loquatur regi Iechoniae et matri eius, quam dominam et dominatricem siue reginam appellat, ut humilientur et in puluere sedeant; perdidisse enim eos regiam dignitatem et regi tradendos Babylonio. ciuitates austri clausae sunt, id est tribus Iudae et Hierusalem, quae iuxta solitudinem ad austrum uersa est, et non est, qui aperiat obsidione [*](4 cf. II Cor. 3. 6 5. 6. 8 *Hier. 13, 17 6 cf. Ps. 17, 12 7 cf. Prou. 1, 6 12. 14 *Hier. 13, 18 17. 18 *Hier. 13, 19 20 cf. Esai. 47, 1 22. 24 Hier. 13. 19 ) [*]( 1 doloremque-possum] haec uerba interpretationis instar uerbis Hieremiae laudatis inseruit Hieronymus et falso eiecit Victorius; pro Hieremiae uerbis edidit v dolorem quem eum P simalare P 2 cruciatum VP,La.c. cruciatus Aa.c m3 quia Vulg. 3 est Vulg. iudizantibus P 4 secuntur VP,La.c. 7 salamon La.c. salamonem M inteilegam P 8 plorauit MP.LAa.c. 10 a om. P nabucod. MP,La.c. 11 siti est V 15 clausa Pa.c. 17 translata (la s. u.) V conlata P Iudaea) Iuda Vulg. 21 etj siue P puluerem AVP,LMa.c. perdidissem V 22 &] na s. & m2 A tradendo M,LAa.c. tradendu P babilonio P elausse P 23 ioda MP qai P )

168
circumdatas.

translata est omnis ludaea — sine omnis ludas — transmigratione perfecta siue \'recepit, quod merebatur, et conpletum est in ea\'; ita enim LXX transtulerunt. delirat in hoc loco, qui regem Christum et potentes angelos uel apostolos intellegit, ut assumant corpus humilitatis et in puluere sedeant et amittant — uel rex uel potentes — de capite suo coronam et gloriam fortitudinis.

cmitates quoque austn clausas interpretatur infernum et, quae nulli aperiantur, omnemque gloriam Iudae esse translatam, quando in passione conpletum est: omnes declinauerunt, simul inutiles facti sunt ; non est, qui faciat bonum, non est usque ad unum. uerbum Hebraicum \'gebira\' Aquila et Symmachus \'dominatricem\' et \'dominam\' interpretati sunt, quod LXX putauerunt \'geburoth\' \'potentes\'que dixerunt.

[*]( 13,20.21 a )Leuate oculos uestros et uidete, qui ueniunt - siue qui uenitis - ab aquilone ! ubi est grex. qui datus est tibi, pec-us inclytum tuum? quid dices, cum uisitauerit te? tu enim doces eos aduersum te et erudisin in caput tuum.

Praecipitur habitatoribus Hierusalem, ut eleuent oculos suos et uideant Chaldaeos ab aquilonis parte uenientes, interrogaturque ipsa ciuitas et dicitur ei: \'ubi est grex, qui datus est tibi, pecus inclytum tuum? ubi est populus tuus, quem a deo acceperas? ubi illa tanta et inclyta multitudo, ut totius turbam prouinciae in unum locum crederes congregatam?

quid dices, cum te [*]( 1 *Hier. 13, 19 2 cf. Hier. 13, 19 sec. LXX codd. Sin., Alex., Marchal. 5 cf. Phil. 3, 21 10 Ps. 13, 3 12. 13. 14 *Hier. 13, 18 15 *Hier. 13, 20 22 Hier. 13, 20 25 *Hier. 13, 21 ) [*](1 circumdata V,La.c. circumdatus (ł a̅ s. u. m3) A indea La c. 2 inda MVP,Ap.r..v 3 ita enim; ut v 4 delerat Ma.c. dederat V 6 puluerem P 7 fortitudinis-gloriam (lin. 9) om. v 9 translatu̅ Pac.12 uerbmn] de add. P, exp. LMA hebraieo P 14 GeBeuROTh V geburoht P 15 ueniunt siue qui suppleui coll. LXX et lin. 20 (cf. p. 113, 17. 165, 9) 16 ueniunt Ap.c.m2 uenistis P 17 inclitum VP,Mp.c. 18 dicis La.c.ui- tsuerit VP,MAa.c. docuisti MAp.c.m2 cum Vulg. 19 erudisti MAp.c.m2 cum Vulg. 20 chaldeos L 21 partes M 22 incletum La.c. inclitum VP 24 et om.M inclita FP prouinciae turbam v 25 cederes Aa.c. redderes P )

169
uisitauerit dominus in uirga sua et Babyloniis tradiderit hostibus, quos aduersum te uel in caput tuum uel a principio ipsa docuisti, ut ad eorum auxilia confugeres et ipsorum idola sectareris, qui sub occasione amicitiae tuae didicerunt, per quod iter ad te uenire deberent\'. audiat hoc ecclesia neglegens, quod ipsa doceat aduersarios suos, quomodo eam possint spiritali captiuitate conprehendere et pecus eius bestiarum crudelitate lacerare.

[*]( 13, 21 b. 22 )Numquid non dolores adprehendent te quasi mulierem parturientem? quodsi dixeris in corde tuo: quare uenerunt mihi haec? propter multitudinem iniquitatis tuae reuelata sunt uerecundiora tua, pollutae sunt — siue dehonestatae sunt -plantae tuae.