In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

post longum autem tempus ipse propheta in typum dei populum liberat de captiuitate. qui nihilominus et post reditum dei praecepta non fecit, sed secutus deos alienos ad extremum etiam in dei filium misit manus et aeterna perditione contabuit. omnis quoque uir sanctus lumbare dei est, qui assumtus de terra et de terrae limo dei consortio copulatur et quodammodo, quae in ecclesia eius uidentur obscena. maiore diligentia operit atque circumdat, ne gentilium et hereticorum morsibus [*]( 3 *Hier. 13, 10 ) [*](1 alt. et om. Vulg. 4 pessimi om. Vulg. 9 essent Vulg. 12 simili- tudine P,La.c. 13 as(d)sumptus codd (p eras. L) est add. P 16 eufratg P in] trans M assirins VP 17 abseonditus Ap.c.,v multitudinem P 18 quodadmodo P absorptns v nihil AVP,Ma.c. 19 longrcm] multum v typo .Ap.c. liberat populum v 22 eicia (pr. i eras. > P 23 lumbari LMa.c. assumtus (sic semper fere Lp.c.)] as(d)sumptas codd. e add. r 24 terra et de om. M 25 obstena P maiore Lp.c. maiori cet. v; cf. p. 155, 5 26 cooper∗it (co s. u.) 31 ) [*]( LIX. Hieron. in Hierem. ) [*]( 11 )

162
pateant.

quod lumbare, si aquam tetigerit et Eufratis fluenta transierit, ita ut Assyriae regionis umoribus imbuatur. perdit pristinam fortitudinem et conputrescit atque dissoluitur et, quamuis in usum dei redeat. tamen pristinam pulchritudinem habere non potest, non duritia dei, sed suo uitio, quia nolunt audire uerba eius et ambulant in prauitate cordis sui sine, quod sibi rectum uidetur, hoc faciunt.

sed et ipse sermo diuinus, cur hanc posuerit similitudinem, exponit dicens: \'sicut enim adhaeret lumbare ad lumbos hominis, sic agglutinaui et adhaerere mihi feci omnem domum Israhel et omnem domum Iuda\' — decem uidelicet et duas tribus -, ut esset mihi in populum nominatum et in laudem et in gloriam; et pro his omnibus non audierunt me, sed sua uitia sunt secuti\'.

caueat ergo, qui potest dicere: mihi autem adhaerere deo bonum est, ne forte per neglegentiam ab illius renibus separetur et transeat Eufraten et detur in potestatem regis Assyrii et nequaquam in solidissima petra, sed in foramine petrae corruptae atque uitiatae, hoc est hereticorum sordibus et uitiis, occupetur et in tantam ueniat putredinem, ut in usum et in cinctorium domini ultra redire non possit.

[*]( 13, 12-14 )Dices ergo ad eos — siue ad populum — sermonem- XV.Dicesergoad eos - siue adpopulum-ser- monem istum: haec dicit dominus deus Israhel: omnis laguncula — siue uter — implebitur uino. et dicent ad te: numquid ignoramus, quod omnis laguncula — siue uter — impleatur uino? et dices ad eos: haec dicit dominus: ecce ego implebo omnes [*]( 6 Hier. 13, 10 8. 12 *Hier. 13, 11 14 Ps. 72, 28 22. 24. 26 *Hier. 13, 12 ) [*]( 1 lumbaret Pa. eufrates MAVP 2 assirias V hamoribus AP 4 pulcritudinem MP 6 prauitati La.c. 8 exponet La.c. enim om. P 9 adheret M,La.c. (= Un. 10. 15) adherit P lumbus Pp.c. 11 duae LMAa.c. tribus et duas P 12 essent v laude P 13 gloria P 16 illius] ae add.. sed exp. MA eufranten V enfrate P 17 potestate P assirii V 19 oecupatur P 20 ut] & Pa.c. 22 dic V 24 languncula F 25 quod] quid Vulg. 26 implebitur Vulg. )

163
habitatores terrae huius et reges, qui sedent de stirpe - siue filios — Dauid super thronum eius, et sacerdotes et prophetas et omnes habitatores Hierusalem ebrietate et dispergam eos, utrum m a fratre suo et patres et filios pariter, ait dominus; non parcam — siue non desiderabo — et non concedam neque miserebor, ut non disperdam eos. Uerbum Hebraicum <nebel\' Aquilae prima editio \'lagunculam\', secunda ipsum \'nebel\', Symmachus <craterem\', LXX <utrem\', Theodotio \'uas\' interpretati sunt; quod omne non oleo, non aqua, non melle, non lacte, non alia qualibet materia liquentis elementi, sed uino et ebrietate conpletur ostendens nos uas esse fragile iuxta apostolum dicentem: habemus autem thesaurum istum in uasis fictilibus, nec posse fieri, ut non illud impleatur in nobis, quod scriptum est: non enim habitat in carne mea bonum, et iterum: non enim, quod uolo bonum, hoc facio, sed, quod nolo malum, hoc operor, ac deinde: miser ego homo, quis me liberabit de corpore mortis huius? hac autem ebrietate, [*](3 )qua obliuiscimur praeceptorum dei, et uitiis atque peccatis omnis impletur humana condicio dicente propheta: non iustificabitur in conspectu tuo omnis uiuens — non ad conparationem dei, ut ueteres et noui heretici uolunt et patroni hereticorum, sed ad scientiam eius; homo enim 25 uidet in facie, deus in corde — et, quod nobis interdum [*](2 *Hier. 13, 13 6 *Hier. 13, 14 8. 9. 10 *Hier. 13, 12 13 II Cor. 4, 7 15 *Rom. 7, 18 16 *Rom. 7, 19 18 *Rom. 7. 24 21 Ps. 142, 2 24 *I Reg. 16, 7\' ) [*]( 2 siue] de add. P filiis Pp.c. 3 alt. et-suo (lin. 5) bis posmi P 4 ebrietatem L 6 pon desiderabo et M disederabo La.c. 8 (=9) neuel P aquila et (t s. u., sed eras.) M primo Aa.c. languncnlam A 9 simmachus P cratere P 10 theodotion Y uassa L interpretatus e Mp.c. 11 aquam MaL Va.c. 12 elimenti P noa uaa] non suas Ma.c. 13 autem om. v 14 uictilibus P 18 acj hac P ergo Pa.r. liberauit YP,LMa.c. 19 haec P 20 et om. V 21 conditio MVP 25 faciem LA. ds] ad add. A interdum nobis P) [*](11*)
164
mundum uidetur, illius oculis sordidum deprehenditur: non solum uulgus ignobile uilisque plebicula. sed reges ecclesiarum. de stirpe siue filii Dauid, qui sedent resupini erectaque ceruice [*](4 )et protento aqualiculo super thronum eius. sacerdotes quoque ipsi, secundus in ecclesiastico honore gradus, et prophetae, qui uidentur habere scientiam scripturarum, et omnes habitatores Hierusalem pro peccatorum uarietate conplentur siue ludas, ut addidere LXX. cumque ebrii fuerint, dispergantur a societate sui patresque a filiis et filii a patribus separantur, ut diuersis polluantur heresibus et sub Christi nomine inter se digladientur et dimicent contra matrem suam, quae eos [*]( 5 )genuit, ecclesiam. unde dicit: \'non desiderabo eos, sed odio habeam sempiterno, non parcam et non concedam neque miserebor, non crudelitate sententiae, sed ueritate indicii. qui enim meos populos trucidarunt. ipsi in aeternum peribunt\'. potest hoc et iuxta historiam simpliciter accipi, quod et reges et sacerdotes et prophetae et omnis populus Hierusalem inebriandus sit calice Babylonio et captiuitatis obruendus malis.

[*]( 13, 15 )Audite et auribus percipite, nolite eleuari, quia dominus locutus est! Quia supra dixerat: omnis uter implebitur uino, ita ut reges quoque et sacerdotes et prophetae et omnis habitator Hierusalem impleretur ebrietate, propterea iungit et dicit: audite et auribus percipite, tam extrinsecus quam intrinsecus, tam mente quam 25 [*]( 4 cf. Pera. 1, 57 8 *Hier. 13, 13 12 *Hier. 13, 14 13 Hier. 13, 14 18 cf. Hier.. 51 (28), 7 21 *Hier. 13, 12 22 cf. Hier. 13, 13 24 Hier. 13, 15 ) [*](1 oculi Ma.c.m.2 2 plebecula LMa.c. 3 fili P eractaque Va.c. cernices P 4 aqualiculoJ aequali collo P 7 uarietate peccatorum v completur MP,Aa.c. 8 iuda A Vv hebraei La.c. ebrei Pa.c. 9 patresque) et add., sed exp. L seperantnr Pp.c. 10 ipo Ma.c. 11 degladientur La.c. qai Pa.c. 12 eccJa P eos om. VP 13 hodio P habebo Ap.c.m2,v 16 et] ut Ma.c., om. V 17 pr. et alt. et om. v 18 inhebriandus P babilonio P 19 malitiis VP 22 uter] lag in mg. adscr. m2 L 23 omnea APv habitatores P,Ma.r.,v implerentur :P,Ap.c.,v implebitur V 25 mentem Ma.r. )

165
corpore, et nolite eleuari per superbiam cogitantes fragilitatem uestram et, quod nullus sit, qui pro qualitate peccati hac ebrietate careat. unde disperditur atque corrumpitur et dei misericordia indignus est eleuans se aduersum eum per superbiam.