In Hieremiam Prophetam Libri Sex
Jerome, Saint
Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.
post longum autem tempus ipse propheta in typum dei populum liberat de captiuitate. qui nihilominus et post reditum dei praecepta non fecit, sed secutus deos alienos ad extremum etiam in dei filium misit manus et aeterna perditione contabuit. omnis quoque uir sanctus lumbare dei est, qui assumtus de terra et de terrae limo dei consortio copulatur et quodammodo, quae in ecclesia eius uidentur obscena. maiore diligentia operit atque circumdat, ne gentilium et hereticorum morsibus [*]( 3 *Hier. 13, 10 ) [*](1 alt. et om. Vulg. 4 pessimi om. Vulg. 9 essent Vulg. 12 simili- tudine P,La.c. 13 as(d)sumptus codd (p eras. L) est add. P 16 eufratg P in] trans M assirins VP 17 abseonditus Ap.c.,v multitudinem P 18 quodadmodo P absorptns v nihil AVP,Ma.c. 19 longrcm] multum v typo .Ap.c. liberat populum v 22 eicia (pr. i eras. > P 23 lumbari LMa.c. assumtus (sic semper fere Lp.c.)] as(d)sumptas codd. e add. r 24 terra et de om. M 25 obstena P maiore Lp.c. maiori cet. v; cf. p. 155, 5 26 cooper∗it (co s. u.) 31 ) [*]( LIX. Hieron. in Hierem. ) [*]( 11 )
quod lumbare, si aquam tetigerit et Eufratis fluenta transierit, ita ut Assyriae regionis umoribus imbuatur. perdit pristinam fortitudinem et conputrescit atque dissoluitur et, quamuis in usum dei redeat. tamen pristinam pulchritudinem habere non potest, non duritia dei, sed suo uitio, quia nolunt audire uerba eius et ambulant in prauitate cordis sui sine, quod sibi rectum uidetur, hoc faciunt.