In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

[*]( 12, 13a )Seminauerunt triticum et spinas messuerunt; hereditatem acceperunt et non eis proderit. LXX: seminastis triticum et spinas messuistis ; cleri eorum non proderunt eis. \'Meliora\', inquit, \'exspectauerunt et uenerunt pessima, sperabant prospera et aduersa perpessi sunt, acceperunt a domino rerum omnium abundantiam, quae eis non proderit\'.

iuxta LXX nero omnes heretici quasi triticum seminant et spinas metunt exspectante domino, ut facerent fructum; et non fecerunt iudicium, sed clamorem. dicitur autem hoc et ecclesiasticis, qui uerba domini et doctrinam eius mala conuersatione disperdunt, de quibus infertur: cleri eorum non proderunt eis; quid enim eos iuuare poterit episcopi nomen et presbyteri uel reliquus ordo ecclesiasticus, cum magis grauentur dignitatibus suis et potentes potenter tormenta patiantur et. quanto amplius eis creditum fuerit, tanto plus requiratur ab eis?