In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

cnmque amici fuerint, de amicis transeunt in filios; quotquot enim receperunt eum, dedit eis potestatem filios dei fieri. unde amicis et filiis praecipit: estote perfecti, sicut pater uester perfectus est, similitudinem imperans, non aequalitatem. et ibi oboedientia mandatorum est, hic similitudo dei. quodque ait: in die, qua eduxi eos de terra Aegypti, de fornace ferrea, dat nobis intellegentiam, quod caminus et fornax ferrea atque succensa tribulationis et poenae significet magnitudinem, non aliquem poenae locum ferri materia praeparatum.

[*]( 11, 5a )Ut suscitem iuramentum, quod iuraui patribus uestris, daturum me eis terram fluentem lacte et melle, sicut est dies haec. Patres uidentur accipere, Quando accipiunt filii, et Abrahae repromissio conpletur in posteris.

terram autem lacte et melle manantem [*]( 4 Joh. 15, 14. *15 10 loh. 1. 12 12 *Matth. 5, 48 14 cr. Gen. 5. 1. 9, 6 15 Hier. 11,4 16 cf. Mal. 4. 1 28 cf. Gen 13, 15. 16. 17,4—9 ) [*]( 1 otium] totius P 2 obidientiam La.c. (= lin. 14) pro israhel om. M alt. et S. u. M 4 euu̇angelio L dũs S. u. A dič (ex dn̄s corr.} add. A disipulos V nos om. P 6 dicam Pv quia om. L seruus s. u. L 8 audi Ma.c. 9 notam Ma.r. amici] mei add. v 10 quodquod MP,.Aa.c. enim] autē Âa.c. dedit] enim add. M,LAPa.r. 11 unde] k add. P 12 praecepit VP sicut] et add. VPv 16 camminus P et om. P 17 pene P 18 paene r locum poenae v 22 lac MV mel V 23 promissio v 24 manante V )

142
hyperbolice debemus accipere pro rerum omnium abundantia, ut est illud: mella fluant illis, ferat et rubus asper amomum, et iterum: et passim riuis currentia uina repressit; aut certe tropologice terram lacte et melle manantem Christi ecclesiam sentiamus, in qua paruuli atque lactantes educamur per fidem, ut possimus solidum cibum capere.