In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

[*]( 11, 3b—4 )Maledictus uir, qui non audierit uerba pacti huius, quod praecepi patribus uestris in die, qua eduxi eos de terra Aegypti, de fornace ferrea, dicens: audite uocem meam et facite omnia, quae praecipio uobis, et eritis mihi in populum et ego ero uobis in dominum.

Non propter genens priuilegia, [*]( 3 cf. III Reg. 121 10. 14. II Par. 10, 10. Esai. 47, 6 9 *Hier. 11, 2 17. 18 *Hier. 11, 2 18 Hier. 11, 2 ) [*]( 3 adgraner̄ P senis P,Ma.r. senes Aa.c. 5 deuorauerunt A VP,La.c.,v tantum P redigerunt Aa.c.Mp.c., (g s. u.) P 7 tam La.c. 8 a domino ante ad fr. Vulg. 9 audi La.c. 10 alt. et] ad add. Vulg. 11 et—eos om. P 12 sub s. M. M 13 sit: e P 17 nerith P - simmachus P 18 theodotion Y 19 sunt VPv alt. ad s. u. M 22 praecipit (t s. u.) M praecipi P,Aa.c. praecepit V 23 quę Pa.c. aegipti M (= p. 141, 15) 24 et facite] faciteq. Y 26 ero s. u. P dm̃ Ap.c. deum Vulg. \'._...,__,.. )

141
non propter circumcisionis iniuriam et otium sabbati, sed propter oboedientiam et deus efficitur populi Israhel et Israhel populus eius. et hic quidem quasi ad seruos loquitur, ut placeant deo; in euangelio uero dominus ad discipulos: uos, inquit, amici mei estis, si feceritis, quae ego praecipio uobis. iam non dico uos seruos, quia seruus nescit, quid faciat dominus eius. uos autem dixi amicos, quia omnia, quaecumque audiui a patre meo, nota feci uobis.

cnmque amici fuerint, de amicis transeunt in filios; quotquot enim receperunt eum, dedit eis potestatem filios dei fieri. unde amicis et filiis praecipit: estote perfecti, sicut pater uester perfectus est, similitudinem imperans, non aequalitatem. et ibi oboedientia mandatorum est, hic similitudo dei. quodque ait: in die, qua eduxi eos de terra Aegypti, de fornace ferrea, dat nobis intellegentiam, quod caminus et fornax ferrea atque succensa tribulationis et poenae significet magnitudinem, non aliquem poenae locum ferri materia praeparatum.