In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

notandum est autem. quod uerbum \'berith\' Aquila et Symmachus semper \'pactum\', LXX et Theodotio \'testamentum\' interpretati sint. proprie autem nunc ad Hierusalem et ad uiros tribus Indae sermo dirigitur.

[*]( 11, 3b—4 )Maledictus uir, qui non audierit uerba pacti huius, quod praecepi patribus uestris in die, qua eduxi eos de terra Aegypti, de fornace ferrea, dicens: audite uocem meam et facite omnia, quae praecipio uobis, et eritis mihi in populum et ego ero uobis in dominum.