In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

Hunc locum in Psalmo legimus: domine, ne in furore tuo arguas me neque in ira tua corripias me! et est sensus: \'meremur quidem omnia, quae sustinemus, et multo meremur maiora quam patimur, uerumtamen hoc obsecro, ut quasi pater me corripias, non quasi aduersarius, ut me emendes quasi filium et non punias quasi inimicum: castigas enim omnem filium, quem recipis, et per omnem dolorem ac flagellum emendas Hierusalem.

hostes autem. qui non nouerunt te. et prouinciae siue regiones, quae [*]( 4 Hier. 10, 23 5 *PS. 36. 23 13. 16 *Hier. 24, 25 18 Ps. 6. 2. 37, 2 23 cf. Hebr. 12, 6 cf. *Hier. 6, 7.8 ) [*]( 1 sit] est r cum Vulg. 2 diriget AP gressos P suos] & add. P 5 lirico P canit V 6 dirigetur M,Aa.c. 7 _byloniis L babilonis V sustenemas La.c. sustinuimus P 8 fortitudinis Lp.c.m2, Erasmus v 13 siue ėt L 15 deuorauerunt] eomederunt Vulg. locum eius eonsumserunt] deuorauerunt eam et consumserunt illum Vulg. consumserunt (sic semper fere Lp.c.; cf. p. 84, 15. 137, 15) scripsi -ps- codd. 17 redigerunt MP.LAa.c. locum] et add.MAVPv 18 ne] neq. V arguas] corripias Y nec V 19 corripiaaJ arguas V 20 sustenemus LA.c. 22 ut] et V emendens V 23 per s. u. L per. (e a. u.) M 24 hac P )

140
non inuocauerunt nomen tuum, nequaquam tuum debent sentire iudicium, sed indignationem. tradidisti enim nos, ut emendaremur. illi autem aggrauauerunt iugum suum; seni non pepercerunt et paruulos adflixerunt, comederunt nos et penitus deuorarunt et -in tantam solitudinem redegerunt Hierusalem, ut et publicarum et priuatarum aedium omnia dissiparent et populum tuum interficerent\'.